10190. `Facies super duobus lateribus ejus': quod significet cum bono ab altera, nempe conjunctio, et per id conservatio, constat ex illis quae nunc supra n. 10,189 dicta et ostensa sunt. Ex illis etiam constare potest quomodo se habet cum sphaera Divina circumcirca, quod nempe sphaera boni amoris sit a Domino ut sole ab oriente usque ad occidentem, et sphaera veri ex bono a meridie ad septentrionem; ita sphaera Divini Boni in medio est sicut axis, et sphaera Divini Veri inde procedentis utrinque a lateribus, a dextris et {1} sinistris. @1 i a$