Arcana Coelestia (Elliott) n. 10187

Previous Number Next Number See English 

10187. `Et facies [ei] limbum auri circumcirca': quod significet terminationem ex bono ne adeantur et laedantur a malis, constat ex significatione `limbi' quod sit terminatio ne adeantur et laedantur malis, de qua n. 9492, et ex significatione `auri' quod sit bonum, de qua n. 9874, (x)9881. Quod limbus ex auro factus fuerit, erat quia repraesentabat clausuram ex bono, bonum enim non potest adiri a malis, nam mala non sustinent ullo modo sphaeram boni; cum {1} mala, hoc est, {2} illi qui in malis sunt, seu qui ab inferno, in illam sphaeram veniunt, quae sphaera est sphaera caeli, dire anguntur, et quantum in illam sphaeram intrant, tantum infernales cruciatus in se sentiunt, et fiunt inde sicut illi qui in agone mortis jacent, quapropter dejiciunt se actutum in infernum, et non audent amplius elevare caput; haec causa est quod qui in caelo sunt, 3 in tu {3} in tuto sint ab infestatione malorum quae ab inferno; hoc intelligitur per Abrahami verba ad divitem in inferno, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere hinc ad vos, non possint, neque qui ibi ad nos transire, Luc. xvi 26:

et per haec, Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, et ab ira Agni, Apoc. vi 16; Hos. x 8. Quod autem {4} verum attinet, hoc adiri potest a malis, ex causa quia mali pervertunt vera per sinistras interpretationes, et sic applicant ad favorem suarum cupiditatum; sed quantum boni in veris adest, tantum non adiri {5}vera possunt. Inde constare potest quam tutelam possunt habere in altera vita qui solum in veris, quae vocantur fidei, sunt, et non simul in bono; per bonum {6}intelligitur (x)charitas erga proximum et amor in Dominum, nam omnia bona inde sunt. Ex his nunc {7}patet cur factus fuerit limbus auri circumcirca parietes altaris suffitus. @1 i enim$ @2 i cum$ @3 i quia in bono,$ @4 i ad$ @5 verum potest$ @6 significatur$ @7 constare potest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church