Arcana Coelestia (Elliott) n. 10182

Previous Number Next Number See English 

10182. `Ex illo cornua ejus': quod significet veri potentias ex bono amoris et charitatis, constat ex significatione `cornuum' quod sint potentiae veri, de qua n. 2832, 9719-9721; quod ex bono amoris e charitatis, est quia omnis potentia veri inde est; quapropter etiam cornua continuabantur ipsi altari, seu ex illo erant; altare enim hoc erat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, n. 10,177. [2] Quod omnis potentia sit veri ex bono amoris, non capere possunt illi qui de potentia (o)solum materialem ideam habent, quapropter dicendum est quomodo cum illa se habet: in caelis est omnis potentia ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; inde angelis est potentia, angeli enim sunt {1} receptiones Divini Veri a Domino, n. 1752, 4295, 8192; per potentiam quae inde, illi tutantur hominem {2}, removendo inferna ab illo, nam unus angelus valet contra mille qui ex infernis; haec potentia est quae intelligitur per claves Petri, sed per Petrum, qui ibi vocatur petra, intelligitur (o)Dominus quoad verum {3} fidei ex bono amoris, videatur Praefatio ad Gen. xxii, et n. (x)3750, 4738, 6000, 6073 fin., 6344 fin., 10,087, et quod `petra' sit Dominus quoad verum fidei {4}, n. 8581. [3] Divini Veri potentia etiam intelligitur per `vocem Jehovae' apud Davidem, Vox Jehovae super aquis, vox Jehovae in virtute, vox Jehovae frangit cedros, vox Jehovae incidit flammam ignis, vox Jehovae (x)trepidare facit desertum, vox Jehovae denudat silvas; Jehovah robur populo Suo dat, Ps. xxix [3-5, 7-9, 11];

quod `vox Jehovae' sit {5} Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, (o)videatur n. 9926: [4] potentia Divini Veri {6} etiam intelligitur per Verbum apud Johannem, Omnia per Verbum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 13;

quod `Verbum' sit {7} Divinum Verum procedens a Divino Bono, (o)videatur n. 9987; ideo quoque Dominus cum in mundo fuit, Se primum fecit Divinum Verum, quod etiam intelligitur per quod Verbum caro factum sit, ibid. {8} vers. 14; (o)quod Dominus tunc Se fecerit Divinum Verum, erat causa {9} ut pugnaret contra omnia inferna et subjugaret illa, et sic {10} redigeret omnia ibi, et simul {11} in caelis in ordinem n. 9715, 9809, 10,019, 10,152 {12}. [5] Quod veris ex bono sit omnis potentia, et vice versa {13}, quod falsi ex malo sit nulla potentia, notissimum est in altera vita; inde est quod malis qui ex mundo illuc veniunt, (x)auferatur fides persuasiva, ut e cognitio omnis veri, et sic relinquuntur falsis sui mali. [6] Quod talis potentia veris ex bono sit, non capere possunt illi qui ideam veri et ejus fidei habent sicut de solo cogitativo; cum tamen cogitativum hominis ex voluntario ejus facit omne robur corporis, quod si inspiraretur a Domino per Divinum Suum Verum, foret homini robur Simsonis; sed beneplacet Domino ut homini {14} (t)sit robur per fidem ex amore quoad illa quae ejus spiritus sunt, et ad salutem aeternam conducunt. Ex his constare potest quid intelligitur per potentiam veri e bono, quae per cornua altarium tam holocausti quam suffitus significatur {15}. [7] Quod `cornua' significent potentiam illam, constat ex locis is Verbo ubi `cornua' nominantur, ut apud Ezechielem, In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, xxix 21:

apud Amos, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nobis cornua? v (x)13:

in Libro Primo Samuelis, Jehovah dabit robur regi (x)Suo et exaltabit cornu uncti Sui, ii 10:

apud Davidem, Jehovah exaltavit cornu populi Sui, Ps. cxlviii 14:

apud eundem, Omnia cornua impiorum amputabo; exaltentur cornua justi Ps. lxxv 11 [A.V. 10:

apud Jeremiam, Dominus abscidit in excandescentia irae Suae omne cornu Israelis; et exaltavit cornu inimicorum tuorum, Threni ii 3, 17:

apud Ezechielem, Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmas, donec disperseritis eas foras, xxxiv 21:

apud Sachariam, Vidi quattuor cornua: dixit angelus, Haec cornua quae disperserunt Jehudam, Israelem, et Hierosolymam; fabri venerunt {16} ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae, ii 1-4 [A.V. i 18-21];

apud Moschen, Cornua {17}monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, Deut. xxxiii 17;

quod in his locis per `cornua' significetur potentia, patet, et quidem potentia in utroque sensu, nempe veri contra falsum et falsi contra verum, nam ubivis ibi in sensu interno agitur de statu Ecclesiae: similiter apud Amos, 8 In die illo visitabo super altaria Bethelis, et ex scindentur cornua altaris, et cadent in terram, iii 14;

per `altaria Bethelis' et per `cornua ejus' significantur mala et falsa destruentia bonum et verum Ecclesiae, de quibus dicitur quod exscindentur. [9] Ex his constare potest quid intelligitur per `cornua,' quorum tam frequens mentio fit apud Danielem et apud Johannem in Apocalypsi: apud Danielem, Quod bestiae essent decem cornua, et quoque ei cornu loquens, vii 8, 11, 20, quod cornu faceret bellum cum sanctis, et praevaleret, usque dum venit Filius hominis, vers. (x)11, 21, 22, 24; et de cornibus arietis, et de cornibus hirci caprarum, per quae bellum inter se facerent, viii 3-21; et apud Johannem, Quod draconi essent decem cornua, Apoc. xii 3, similiter bestiae e mari ascendenti, xiii 1, {18}tum bestiae coccineae, xvii 12, ubi etiam dicitur quod decem cornua sint decem reges, vers. 13, 14; {19}similiter apud Danielem vii 24; quod per `reges' in Verbo significentur vera (c)et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148. [10] Quia per `cornu' significatur verum in sua potentia et in opposito sensu falsum destruens verum, ideo {20} cornu tribuitur loquela, Apoc. ix 13; Dan. (x)vii 8; Ps. xxii 22 [A.V. 21]. [11] Quod reges uncti fuerint oleo ex cornu, 1 Sam. xvi 1, 13; 1 Reg. i 39, repraesentabat verum ex bono in sua potentia, cornua enim sunt vera in sua potentia, {21} oleum est bonum, et reges {22}illi qui in veris ex bono; quod `oleum' sit bonum, videatur n. 886, 9780, et quod `reges' sint illi qui in veris ex bono, ita abstracte vera ex bono, n. 6148; inde quoque est quod (t)cornu dicatur germinare, Ps. (x)cxxxii 17, quoniam omnis germinatio spiritualis est veri ex bono; quare etiam olim cornua germinantia fecerunt. Quod omnis potentia sit bono per verum, seu quod idem, sit {23}vero ex bono, videantur citata n. (x)10,019. @1 inde angeli omnem suam potentiam habent, sunt enim angeli$ @2 quae inde illis tutantur angeli hominem$ @3 i quod$ @4 fides quae veri a Domino, ita Dominus quoad fidem$ @5 per vocem Jehovae significatur$ @6 haec potentia$ @7 per Verbum etiam significatur$ @8 Joh. i$ @9 ob causam$ @10 simul$ @11 ut et$ @12 10,052 IT$ @13 consequenter$ @14 ei$ @15 significetur IT$ @16 i etiam$ @17 See Volume VII p. 404 note 5$ @18 similiter etiam$ @19 ut et$ @20 i quoque$ @21 i etiam$ @22 sunt vera regnantia$ @23 veri IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church