10175. Qui itaque jucundum in adulteriis capiunt non amplius possunt aliquod bonum et verum e caelo recipere; inde est quod qui jucundum in adulteriis ceperunt postea vilipendant et quoque corde negent illa quae Ecclesiae et caeli sunt; causa quod ita sit, est quia amor adulterii est ex conjugio mali et falsi, quod est conjugium infernale.
CAPUT XXX {1} 1. Et facies altare suffitionis suffimenti, lignis schittim facies illud. @1 See p. ix preliminary note i. A begins here.$ 2. Cubitus longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus; quadratum erit; et duo cubiti altitudo ejus; ex illo cornua ejus. 3. Et obduces illud auro puro, tectum ejus et parietes ejus circumcirca et cornua ejus; et facies ei limbum auri circumcirca. 4. Et duos annulos auri facies ei desub limbo ejus, super duabus costis ejus, facies super duobus lateribus ejus; et erit ad receptacula vectibus, ad portandum illud in illis. 5. Et facies vectes lignis schittim, et obduces illos auro. 6. Et dabis illud ante velum, quod super arca testimonii, ante propitiatorium quod super testimonio, quo conveniam te ibi. 7. Et suffiet super illo Aharon suffimentum aromatum in mane in mane, in adornando lucernas suffiet illud. 8. Et in ascendere faciendo Aharon lucernas inter vesperas suffiet illud; suffimentum juge coram JEHOVAH in generationes vestras. 9. Non ascendere facietis super illo suffimentum alienum, et holocaustum et minham, et libamen non libabitis super eo. 10. Et expiabit Aharon super cornubus ejus semel in anno de sanguine peccati expiationum, semel in anno expiabit super illo in generationes vestras; sanctum sanctorum hoc JEHOVAE. 11. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 12. Cum sustuleris summam filiorum Israelis quoad numeratos illorum, et dabunt quisque expiationem animae suae JEHOVAE in numerando illos, et non sit in illis plaga in numerando illos. 13. Hoc dabunt omnis transiens super numeratos, dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti oboli siclus, dimidium sicli sublatio JEHOVAE. 14. Omnis transiens super numeratos a filio viginti annorum et supra, dabit sublationem JEHOVAE. 15. Dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum sublationem JEHOVAE, ad expiandum super animabus Nostris. 16. Et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis, et dabis illud ad opus tentorii conventus; et erit filiis Israelis ad recordationem coram JEHOVAH, ad expiandum super animabus vestris. 17. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 18. Et facies labrum aeris, et basin ejus aere, ad lavandum, ei dabis illud inter tentorium conventus et inter altare, et dabis ibi aquas 19. Et lavabunt Aharon et filii ejus ex eo manus suas et pedes suos. 20. In intrando illos in tentorium conventus, lavabunt aquis, ne moriantur, vel in accedendo illos ad altare ad ministrandum, ad adolendum ignitum JEHOVAE. 21. Et lavabunt manus suas et pedes suos, ne moriantur; et erit illis statutum saeculi, illi et semini illius, generationibus illorum. 22. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 23. Et tu accipe tibi aromata praecipua, myrrham optimam quingenta, et cinnamomum aromaticum dimidium ejus quinquaginta e ducenta, et calamum aromaticum quinquaginta et ducenta, 24. Et casiam quingenta, in siclo sanctitatis; et oleum olivae hinem. 25. Et facies illud oleum unctionis sanctitatis, unguentum unguenti opus unguentarii, oleum unctionis sanctitatis erit. 26. Et unges illo tentorium conventus, et arcam testimonii. 27. Et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffitus. 28. Et altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus. 29. Et sanctificabis illa, et erunt sanctum sanctorum; omnis tangens illa sanctificabitur. 30. Et Aharonem et filios ejus unges, et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi. 31. Et ad filios Israelis loqueris, dicendo, Oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi in generationes vestras 32. Super carnem hominis non fundetur; et in qualitate ejus non facietis sicut illud, sanctum hoc, sanctum erit vobis. 33. Vir qui fecerit unguentum sicut illud, et qui dederit ex illo super alienum, et exscindetur e populis suis. 34. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, et onychen, et galbanum, fragrantia, et tus purum; tantum in tanto erit. 35. Et facies illud suffimentum unguentum opus unguentarii, salitum, purum, sanctum. 36. Et tundes ex illo minutim, et dabis de illo ante testimonium in tentorio conventus, quo conveniam te ibi; sanctum sanctorum erit vobis. 37. Et suffimentum quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis; sanctum erit tibi JEHOVAE. 38. Vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo, et exscindetur e populis suis.
CONTENTA
10175a. {1} Agitur in hoc capite de altari suffitus, de expiatione cujusvis per argentum de labro et lavatione inde, et de praeparatione olei unctionis, et suffimenti. Per suffitionem in sensu interno significatur auditio et receptio omnium cultus quae ex amore et charitate, a Domino; per expiationem cujusvis per argentum significatur addicatio omnium cultus Domino et nihil sibi, ut nulli sit meritum; per labrum et lavationem significatur purificatio a malis primum in omni cultu; per praeparationem olei unctionis significatur qualitas amoris in cultu; et per praeparationem suffimenti qualitas cultus inde. @1 10,176 A, 10,175 1/2 T. I has no number at all.$