10163. Visi sunt spiritus qui similes sibi cum homines in sua tellure fuerunt; erant facie non absimili faciei hominum nostrae telluris, praeter quod oculi eorum parvi essent, et quoque nasus parvus; hoc quia apparebat mihi ut aliquantum deforme, dicebant quod parvi oculi et parvus nasus illis pulchritudo sit. Femina visa est, induta toga in qua rosae varii coloris; quaerebam unde sibi in tellure illa parant vestes; respondebant quod legant ex herbis talia quae contexunt in fila, et quod fila dein stratim componant duplici ac triplici ordine, ac umectent aqua glutinosa, et sic consistentiam inducant; colorando illam telam postea ex sucis herbaceis.