10161. Interrogati de tellure sua, dicebant quod illis prata sint, floreta, silvae plenae arboribus fructiferis, et quoque lacus in quibus pisces; quodque aves coloris caerulei cum aureis pennis; et quod animalia majora et minora, et inter minora memorabant quae dorsum elevatum, instar camelorum in nostra tellure, haberent; et tamen quod non vescantur carne illorum sed solum carne piscium, et praeterea fructibus ex arboribus et leguminibus. Dicebant porro quod non habitent in exstructis domibus sed in lucis, in quibus inter frondes faciunt sibi tecta pro imbre et pro aestu solis.