Arcana Coelestia (Elliott) n. 10155

Previous Number Next Number See English 

10155. `Et cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum': quod significet perceptivum quod a Domino omne bonum et omne verum, constat ex significatione `cognoscere' quod sit intelligere, credere, et percipere, de qua sequitur; quod sit percipere quod a Domino omne bonum et omne verum, est quia dicitur `Jehovah Deus,' et Dominus Jehovah dicitur ex bono, ac Deus ex vero, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167. Quod cognoscere sit intelligere, credere, et percipere, est quia dicitur et de intellectuali hominis et de voluntario ejus; cum solum de intellectuali est intelligere, cum de intellectuali et simul de voluntario est credere, et cum solum de voluntario est percipere; quapropter apud illos qui solum in scientia rei, et inde in cogitatione de ea sunt, cognoscere est intelligere, apud illos autem qui in fide, cognoscere est credere, at apud illos qui in amore (o)sunt cognoscere est percipere; [2] cum autem cognoscere conjungitur cum intelligere, videre, et credere, tunc (d)cognoscere est percipere, quoniam intelligere, videre, et credere se referunt {1} ad intellectum, proinde ad verum, percipere autem ad voluntatem, proinde ad bonum, ut apud Johannem, Petrus dixit, Nos credidimus et cognovimus quod Tu sis Christus Filius Dei viventis, vi 69:

apud eundem, Jesus dixit, Operibus credite, ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me, et Ego in Patre, x 38:

apud eundem, Jesus dixit, Si cognovistis Me, Patrem Meum cognovistis; et abhinc cognovistis Ipsum, et vidistis Ipsum, xiv 7:

apud eundem, Mittetur Spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt Illum nec cognoscit Illum; vos autem cognoscitis Illum, quia apud vos manet, et in vobis erit, xiv 16 [, 17]:

apud Marcum, Jesus locutus est in parabolis ut videntes videant et non cognoscant, iv 11, 12:

apud Jeremiam, Ut cognoscas et videas quod malum et amarum deserere Jehovam Deum tuum, ii 19:

apud eundem, De hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et cognoscere Me quod Ego Jehovah, ix 23 [A. V. 24]:

apud Hoscheam, Desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, ii 20;

[3] in illis locis `cognoscere' est percipere, et percipere est ex bono, `intelligere' autem {2} et `videre' est ex vero, nam qui in bono seu in amore sunt, intus in se percipiunt quod ita sit, qui autem in vero seu in fide sunt, intus in se vident; quapropter illis qui in caelesti regno (o)Domini sunt, est perceptio quod ita sit, at vero illis qui in regno spirituali (o)Domini sunt, est fides quod ita sit, videantur loca citata n. 9277, tum n. 9992, 9995, 10,105, et quid perceptio, n. 125, 371, 483, 495, 503, 521, 536, 597, 607, 1121, 1384, 1387, 1398, 1442, 1919, 2144, 2515, 2831, 3528, 5121, 5145, 5227, 7680, 7977, 8780. Quia `cognoscere' in proprio sensu significat percipere ex bono, ideo quoque dicitur cognoscitur {3} ex corde, Deut. viii 5, `ex corde' enim est ex bono amoris, n. 3883-3896, 7542, 9050, 9300, (x)9495; et {4} ideo facere bonum dicitur cognoscere Jehovam, Jer. xxii 16. Inde patet quod per `cognoscent quod Ego Jehovah Deus eorum' significetur perceptivum quod a Domino omne bonum et verum. @1 refert$ @2 i credere$ @3 cognoscere$ @4 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church