Arcana Coelestia (Elliott) n. 10137

Previous Number Next Number See English 

10137. `Et libamen quadrantis hinis vini': quod significet verum spirituale quantum ad conjunctionem, constat ex significatione `vini' quod sit verum, de qua n. 1071, 1798, 6377, hic verum spirituale correspondens bono spirituali ex caelesti, quod per `similam mixtam oleo,' de qua mox supra n. 10,136, significatur; nam in Verbo ubi agitur de bono etiam agitur de vero, et quidem de vero ejusdem generis ex quo bonum, ex causa quia omnia et singula in caelo, et quoque in mundo, se referunt ad bonum et ad verum, et ad utrumque ut sint aliquid, nam bonum absque vero non est bonum, et verum absque bono non est verum, videantur citata n. 9263, 9314; inde est quod cum offerebatur minhah, quae erat panis, (t)(x)offerretur etiam libamen quod erat vinum; similiter in Sancta Cena; inde est quod per `libamen vini' hic intelligatur verum correspondens bono quod per minham, de qua mox supra, significatur; et ex significatione `quadrantis hinis' quod sit quantum satis ad conjunctionem, de qua mox supra n. 10,136. [2] Quisque videre potest quod per minham, quae erat panis, et per libamen, quod erat vinum, non mere panis et vinum intelligatur, sed quod aliquid Ecclesiae et caeli, ita spiritualia et caelestia, quae sunt caeli et Ecclesiae {1}; ad quid alioquin fuisset, super ignem altaris mittere panem et vinum? an hoc gratum fuisset Jehovae, seu (o)an hoc Ipsi odor quietis, ut dicitur {2}? et an hoc potuisset expiare hominem? qui sancte cogitat de Verbo, non cogitare potest quod tale terrestre beneplaceret Jehovae nisi altius et interius Divinum inesset; qui credit quod Verbum Divinum sit et spirituale ubivis, credere omnino debet quod in singulis ibi lateat arcanum caeli; sed quod hactenus non notum fuerit ubinam id arcanum latet, est causa quia non notum fuit quod sensus internus, qui spiritualis et Divinus, sit in singulis ibi; et quod angeli sint apud unumquemvis hominem, qui percipiunt cogitata ejus {3}, et Verbum, cum ab illo legitur, spiritualiter capiunt, et quod per illos a Domino sanctum tunc influat, et sic quod per illos conjunctio caeli sit cum homine, proinde conjunctio Domini per caelos cum illo; ob illam causam (o)tale Verbum homini datum est, per quod ita {4} prospici potest ejus saluti a Domino, et non aliter. [3] Quod `minhah' quae panis, significet bonum amoris, et quod `libamen,' quod vinum, significet bonum fidei, et quod ita percipiantur {5} ab angelis, constare potest ab omnibus illis quae de minhah et (o)de libamine memorantur in Verbo, ut apud Joelem, Excisa est minhah et libamen e {6} domo Jehovae; luxerunt sacerdotes ministri Jehovae, devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, vitis exaruit, et ficus languet; ejulate, ministri altaris {7}, quia prohibita est e domo Dei vestri {8} minhah et libamen; quia propinquus est dies Jehovae, et sicut devastatio a Schaddai venit, i 9-15;

agitur ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando ibi non amplius est bonum amoris (c)et verum fidei, quod (x)significatur per quod `propinquus {9} dies Jehovae, et sicut devastatio a Schaddai venit'; [4] inde patet quod per minham et libamen, quae excisa e domo Jehovae, per agrum qui devastatus, per terram quae luget, per frumentum quod (o)etiam devastatum, per mustum quod exaruit, per oleum quod languet, et quod per vitem et ficum, significentur talia quae sunt Ecclesiae (o)et caeli; quid autem significant docet sensus internus; inde {10} patet quod per `agrum' significetur Ecclesia quoad receptionem veri, videatur n. 3766, 4982, 7502, 7571, 9295, per `terram' Ecclesia quoad bonum, citata n. 9325, per `frumentum' (d)omne bonum Ecclesiae, n. 5295, 5410, 5959, per `mustum' omne verum Ecclesiae, n. 3580, per `oleum' bonum amoris, n. 4582, 4638, 9780, per `vitem' bonum Ecclesiae (o)spiritualis interius, n. 5113, 6376, 9277, {11} per `ficum' bonum {12} exterius, n. 217, 4231, 5113; inde patet quod `minhah et libamen' sint cultus ex bono amoris et ex bono fidei: [5] apud Malachiam, Minham non acceptabo e manibus vestris; nam ab ortu solis usque ad occasum ejus magnum nomen Jehovae inter gentes; et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, i 10, 11;

quod nec ibi per `minham' intelligatur minhah, nec per `suffitum' suffitus, patet, nam agitur de Ecclesia apud gentes, apud quas tamen non minhah; dicitur enim {13}, Ab ortu solis ad occasum (o)ejus magnum nomen Jehovae inter gentes, et {14} in omni loco minhah munda et suffitus {15}; quod `suffitus' sit adoratio ex bono fidei, videatur n. 9475: [6] similiter apud Davidem, Acceptae sunt (x)preces meae, suffitus coram Te, sublatio manuum mearum, minhah vesperae, Ps. cxli 2;

[7] `minhah vesperae' est bonum amoris in externo homine: apud Esaiam, Incaluistis in diis sub omni arbore viridi, etiam illis effudisti libamen; ascendere fecisti munus, offers munus regi in oleo; et multiplicas aromata tua; ac humilias te ad infernum, lvii 5, 6, 9;

agitur ibi de cultu ex malis et falsis quae ab inferno; `dii' in sensu interno sunt falsa, nam qui coluerunt alios deos, quidem nomine vocabant illos, sed usque erant falsa ex malis quae colebant; {16} quod dii alieni in Verbo sint {17} falsa, (o)videatur n. 4402 fin., 8941; `arbor viridis' est omne perceptivum, (x)cognitivum, (o)et confirmativum falsi {18}, n. 2722, 2972, 4552, 7692, {19} `viride' est sensitivum, n. 7691, `incalescere' est ardor cultus, `ignis' enim, (o)ex quo incalescentia, est amor in utroque sensu, n. 5215, 6832, 7575, `effundere libamen' est cultus ex falsis (o)mali, `offerre munus regi in oleo' est colere (o)satanam ex malis, `munus in oleo' est minhah, et `rex' est falsum; `multiplicare aromata' est multiplicare suffitus, per quos significantur adorationes {20}, n. 9475; [8] quare etiam dicitur quod humiliet se ad infernum; ex his constare potest quod `minhah,' quae erat panis, et `libamen,' quod erat vinum, significent talia quae sunt Ecclesiae et caeli {21}, nempe cibum et potum caelestem, similia quae {22} panis et vinum in Sancta Cena; ob causam supra dictam {23}, ut caelum se conjungat cum homine per Verbum, consequenter Dominus per caelum mediante Verbo {24}; cum {25} Divinum Verbi in talibus consistit, tunc id {26} non solum nutrit mentes humanas sed etiam mentes angelicas, et facit ut caelum et mundus unum sint. [9] Ex his (t)constare quoque potest quod omnia et singula quae de minhah et libamine, (o)seu de pane et vino, in Verbo (o)dicta et mandata sunt, intus in se contineant Divina arcana; sicut quod minhah esset similago super quam oleum, et quoque tus, et quod omnino saliretur, et quod esset azyma seu infermentata; quodque alia ratio compositionis ejus esset cum sacrificabatur agnus, alia cum aries, alia cum juvencus, et quoque alia in sacrificiis reatus et peccati, quam in sacrificiis reliquis; similiter alia ratio vini in libamine {27}; nisi singula involvissent arcana caeli, nequaquam talia applicate ad varia cultus mandata fuissent. [10] Ut haec varia sub unum intuitum sistantur, licet offerre illa in suo ordine, In sacrificiis et holocaustis {28} eucharisticis erat {2} pro unoquovis agno minhah ex una decima ephae similaginis mixtae quarta hinis olei; et vinum in libamen quarta hinis. Pro unoquovis ariete erat {29} minhah ex duabus decimis similaginis, (o)et tertia hinis olei; ex vino in libamen tertia hinis. Pro unoquovis juvenco erat {29} minhah ex duabus decimis similaginis mixtae oleo, dimidio hinis, et ex vino in libamen dimidium hinis, Num. xv 4-12, xxviii [9,] 10-12, 20, 21, 28, 29, xxix 3, 4, 9, 10, 14, 15, 18, 21, 24, 27, 30, 33, 37;

quod pro agno alia ratio quantitatis similaginis, olei, et vini esset quam pro ariete et juvenco, erat causa quia agnus significabat bonum innocentiae intimum, aries bonum innocentiae medium, et juvencus bonum innocentiae (o)ultimum seu externum; sunt enim tres caeli, intimum, medium, et ultimum, inde quoque tres gradus boni innocentiae sunt; ejus crescentia a primo ad ultimum per crescentem rationem similaginis, olei, et vini, significatur; sciendum est quod bonum innocentiae sit ipsa anima caeli, quia id bonum est solum receptivum amoris, charitatis, et fidei, quae faciunt caelos; quod `agnus' sit bonum innocentiae intimum, videatur n. 3994, 10,132, quod `aries' sit bonum innocentiae medium seu interius, n. 10,042, et quod `juvencus' sit bonum innocentiae ultimum seu externum, n. 9391, 9990. [11] In sacrificiis autem pro confessione erat minhah ex placentis azymis mixtis oleo, ex {30} laganis azymis unctis oleo, ex similagine bullata placentae mixtae oleo; praeter placentas panis fermentatas, Lev. vii 11, 12; et in sacrificiis reatus (c)ac peccati, erat minhah ex decima ephae similaginis {31}, sed non oleum et tus super illam, Lev. v 11; quod non oleum et tus super minham sacrificii peccati et reatus daretur, erat causa quia per `oleum' significatur bonum amoris, et per `tus' verum illius boni, et per `sacrificium peccati et reatus' significatur purificatio et expiatio a malis et inde falsis {32}, quae ideo non cum bono et (o)inde vero commiscenda erant. [12] Praeterea de minhah Aharonis et filiorum ejus die quo ungerentur, videatur Lev. vi 13-15 [A.V. 20-22], de minhah primitiarum messis, Lev. ii 14, 15, xxiii 10, 12, 13, 17, de minhah Naziraei, Num. vi, de minhah zelotypiae, Num. v, deque minhah mundati a lepra, Lev. xiv, deque minhah cocta in clibano {33}, de minhah sartaginis, et de minhah cacabi, Lev.ii 4-7; quod nullum fermentum erit in minhah, nec ullum mel, et quod minhah omnino saliretur, ibid. vers. (x) 11, 13; quod non fermentum et mel esset in minhah, erat causa quia `fermentum' in sensu spirituali est falsum ex malo, et `mel' {34} jucundum externum ita commixtum cum jucundo amoris mundi, per quod etiam fermentant bona et vera caelestia, et sic dissipantur; et quod omnino saliretur, erat causa quia `sal' significabat verum desiderans bonum, ita conjungens utrumque; quod `fermentum' sit falsum ex malo, videatur n. 2342, 7906, 8051, 9992, quod `mel' sit jucundum externum, ita amoris in utroque sensu {35}, n. 5620, et quod `sal' sit verum desiderans bonum, n. 9207. @1 et quae coeli et Ecclesiae sunt vocantur Spiritualia et coelestia$ @2 Before Ipsi$ @3 hominum cogitata$ @4 ita per id$ @5 quia ita percipiuntur$ @6 de$ @7 Jehovae IT$ @8 nostri AIT$ @9 i est$ @10 ex quo$ @11 i et$ @12 i ejus$ @13 quod$ @14 i quod$ @15 suffitus et minchah munda$ @16 i inde est$ @17 significent$ @18 et scientificum falsi, nam arbor est perceptivum et cognitivum$ @19 i et$ @20 quem significatur adoratio$ @21 significet tale quod est coeli et Ecclesiae$ @22 similiter ac$ @23 , ut supra dictum est$ @24 per coelum (d)Dominus$ @25 et per Verbum Dominus, ipsum$ @26 sic$ @27 libamen$ @28 holocaustis et sacrificiis$ @29 erit$ @30 et$ @31 similagine, decima ephae$ @32 significabatur malum et inde falsum, quae expianda$ @33 in clibano altered to clibani$ @34 est$ @35 (d)ita amorum in utroque sensu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church