Arcana Coelestia (Elliott) n. 10135

Previous Number Next Number See English 

10135. `Et agnum alterum facies inter vesperas': quod significet simile in statu lucis et amoris in externo homine, constat ex significatione `facere agnum' seu sacrificare illum, quod sit remotio a malis per bonum innocentiae a Domino, ut mox supra n. 10,134, et ex significatione `inter vesperas' quod sit in statu lucis et amoris in externo homine; per `vesperam' enim in Verbo significatur status interiorum cum vera fidei sunt in obscuro et bona amoris {1} in aliquo frigido; nam status amoris et lucis variantur apud angelos, sicut in mundo variantur status temporum diei, quae sunt mane, meridies, vespera, nox seu diluculum, et iterum mane; quando angeli in statu amoris sunt, tunc illis est mane et tunc apparet illis Dominus ut Sol oriens; quando in statu lucis sunt, tunc illis est meridies, quando autem in statu lucis in obscuro sunt, tunc est illis vespera; et postea cum in statu amoris in obscuro seu in aliquo frigido sunt, tunc est illis nox, seu potius diluculum ante mane; [2] tales status angelis succedunt continue, et per illos perficiuntur continue; sed (x)variationes illae non existunt ex Sole ibi, ejus {2} ortu et occasu, sed ex statu interiorum ipsorum angelorum, desiderant enim illi sicut homines jam esse in internis suis, jam in externis; cum in internis sunt, tunc in statu amoris et inde (x)lucis in claro (o)sunt, et cum in externis {3}, tunc in statu amoris et inde (x)lucis in obscuro {4} sunt, nam externum tale est respective ad internum; inde origo variationum status angelorum est; quod tales illis status et tales variationes sint, est quia Sol caeli, qui ibi est Dominus, est ipse Divinus Amor; quapropter calor qui inde procedit est bonum amoris, et lux quae inde est verum fidei; nam omnia quae ab illo Sole procedunt sunt viva, et non sicut illa quae a sole mundi, quae sunt mortua; [3] inde constare potest quid caelestis calor et quid caelestis lux; et unde est quod per `calorem,' `flammam,' et `ignem' in Verbo significetur bonum amoris, ac per `lucem et splendorem ejus' verum fidei, et quod {5} per `Solem' Ipse Dominus quoad Divinum Amorem'; quod Dominus in caelis {6} sit Sol, videatur n. 3636, 3643, 4321 fin., 5097, 7078, (t)7083, 7171, 7173, 8812, quod calor inde sit bonum amoris, n. 3338, 3339, 3636, 3693, 4018, (x)5215, 6032, 6314, et quod lux ex illo Sole sit Divinum Verum, ex quo fides, intelligentia, et sapientia, citata n. 9548, 9684. Ex his nunc constare potest quid per `mane' et quid per `vesperam' significatur. [4] Sed sciatur quod (o)hic mane involvat etiam meridiem, et quod vespera etiam diluculum, cum enim in Verbo dicitur `mane et vespera,' tunc intelligitur totus dies, ita per mane etiam meridies {7}, et per vesperam etiam nox seu diluculum; inde est quod per `mane' hic significetur status amoris, et quoque {8} lucis in claro, seu in interno homine, et per vesperam status lucis, et (o)quoque amoris in obscuro, seu in externo homine. [5] Quod per `inter vesperas' non intelligatur tempus inter vesperam unius diei et vesperam alterius diei, sed tempus inter vesperam et mane, ita inclusive nox seu diluculum, patet ex eo quod holocaustum juge ex agno non solum factum sit vesperi sed etiam mane; inde constare potest quod simile per `inter vesperas' significetur alibi, ut quod facerent Paesach inter vesperas, Exod. xii 6; Num. ix 5, 11; quod etiam explicatur alibi his verbis, Sacrificabis Paesach in vespera, cum occiderit sol, tempore stato exitus ex Aegypto: deinde coques et comedes in loco quem elegerit Jehovah Deus tuus, et respicies mane, et ibis in tentoria tua, Deut. xvi 6, 7. [6] Quod `vespera' in genere significet statum lucis in obscuro, constat apud Jeremiam, Surgite et ascendamus in meridie; vae (x)nobis, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae! surgite, ascendamus in nocte, et perdamus palatia, vi 4, 5;

ibi `vespera et nox' significant ultima tempora Ecclesiae, quando omnia fidei et amoris destructa sunt: apud Sachariam, Erit dies unus, qui notus Jehovae, cum {9} circa tempus vesperae erit lux: in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, et Jehovah erit in Regem super totam terram, xiv [7,] 8, 9;

ibi de Adventu Domini; finis Ecclesiae est `tempus vesperae,' `lux' est Dominus quoad Divinum Verum: similiter apud Danielem, Unus sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille trecenta, viii 13 [ , 14]. @1 et bona amoris sunt in obscuro et$ @2 solis ibi$ @3 i sunt$ @4 After sunt$ @5 i in genere$ @6 ibi$ @7 et non simul meridies et nox, tunc per mane etiam intelligitur meridies$ @8 inde$ @9 non dies nec nox, quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church