Arcana Coelestia (Elliott) n. 10133

Previous Number Next Number See English 

10133. `Juge': quod significet in omni cultu Divino, constat ex significatione `jugis' cum de talibus quae sunt cultus Divini, quod sit omne et in omni; (d)agitur enim de purificatione a malis et falsis per bonum innocentiae, nam hoc bonum significatur per `agnos,' et purificatio a malis et (o)inde falsis {1} per holocaustum ex illis; hoc dicitur `juge' quia in omni cultu Divino {2}; ideo etiam bis quovis die, mane et vespere fiebat; et quod fiebat {3} mane et vespere, {4} repraesentabat in genere omnem cultum et {5} in omni cultu; bonum enim {6} innocentiae erit in omni bono, et inde in omni vero, ut sit bonum et verum, in quibus vita a Divino, ita in omni cultu, nam omnis cultus ex bono amoris et (o)ex veris fidei erit, ut sit cultus; quod omne bonum Ecclesiae et caeli in se habeat innocentiam, et quod absque ea bonum non sit bonum, ita nec cultus sit cultus, videatur n. 2736, 2780, 6013, 7840, (x)7887, 9262, et quid innocentia, n. 3994, 4001, 4797, 5236, 6107, 6765, 7902, 9262, 9936, (c)et citata n. 10,021 fin. [2] Quod `juge' sit omne et in omni, nempe omne cultus et in omni cultu, est quia involvit tempus; et in caelis, ubi Verbum non intelligitur in sensu naturali sed in sensu spirituali, non est aliqua notio temporis, sed pro temporibus {7} percipiuntur (o)talia quae sunt status; hic itaque per `juge' status perpetuus in cultu, ita omne cultus et in omni cultu; similiter per reliqua in Verbo quae involvunt aliquid temporis, ut per heri, hodie, cras, (o)biduum, triduum, per diem, septimanam, mensem, et annum, tum per diei et anni tempora, ut per mane, meridiem, vesperam, noctem, per ver, aestatem, autumnum, et hiemem; quapropter ut sensus spiritualis Verbi intelligatur, ex sensu ejus naturali omne quod est temporis rejiciendum est, et quoque {8} quod est loci, ut et omne quod est personae, (c)et pro illis concipiendi sunt status rerum; ex quibus constare potest quam purum est Verbum in sensu interno, ita quam pure percipitur ab angelis in caelis, consequenter quam eminens angelorum sapientia et intelligentia est prae intelligentia et sapientia hominum, qui solum ex naturali determinato ad maxime finita in mundo et tellure cogitant; quod tempora in caelis sint status, videatur n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, 3827, 4814, 4882, 4901, 4916, 6110, 7218, 7381, 8070, (o)et quid status, n. 4850. [3] Ex his patet quid per holocaustum juge ex agnis significatur, ita quid {9} per juge et jugiter, alibi, ut quod ignis jugiter ardebit super altari, Lev. vi 6 [A.V. 13]; {10} quod panis jugis erit super mensa, Num. iv 7; per `ignem' ibi et per `panem' significatur bonum amoris a Domino in Dominum; quod `ignis' id sit, videatur n. 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852, 10,055, et quoque `panis,' n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 9323, 9545; per `juge' ibi (o)etiam significatur quod bonum illud erit in omni cultu, et quod ex illo bono sicut a {11} suo igne luceret verum fidei, significatur per quod ascendere facerent lucernam jugiter, Exod. xxvii 10; quod `lucerna' sit (o)verum et bonum fidei, videatur n. 9548, 9783. @1 i significatur$ @2 i erit$ @3 i quovis die,$ @4 hoc$ @5 i quoque$ @6 nam bonum$ @7 illis quae sunt temporis$ @8 i omne$ @9 simile$ @10 et @11 et ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church