10131. `Et hoc quod facies super altari': quod significet quod in genere concernit receptionem Domini in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione `hoc quod facies super altari' quod sit quod in genere concernit receptionem Domini in caelis, per `altare' enim significatur Divinum Domini in caelis, n. 10,129, ita quoque receptio Ipsius, et per `hoc facies super illo' significatur quod in genere concernit; nam sequitur de holocaustis ex agnis quotidie, et per illa repraesentatur in genere quod concernit receptionem Domini, per `agnos' enim significatur bonum innocentiae, et bonum innocentiae est unicum quod recipit Dominum, nam absque bono innocentiae non datur amor in Dominum, nec datur charitas erga proximum, nec fides quae vitam in se habet, in genere non bonum in quo Divinum, (o)videantur citata n. 10,021; inde est quod per `hoc facies super altari' significetur quod in genere concernit receptionem Domini in caelo et in Ecclesia. Cum dicitur caelum, etiam intelligitur Ecclesia, nam caelum Domini in terris est Ecclesia, et unusquisque in quo est Ecclesia, in illo etiam est caelum, est enim Dominus in illo, et ubi Dominus ibi caelum; (m)etiam Ecclesia unum facit cum caelo, pendet enim unum ab altero nexu indivulso; Verbum est quod conjungit, in Verbo est Dominus, et Dominus est Verbum, Joh. i 1 seq.(n)