10117. `Quia sanctum': quod significet Divinum cui non conjungetur, quia inde profanum, constat ex significatione `sancti' quod sit Divinum, de qua supra n. 10,111; quod ei non conjungetur, est quia per `relictum ex carne et pane' significatur quod non conjunctum est, n. 10,114, ita quoque quod non conjungendum est; quod id sit proprium hominis, quod non nisi quam malum est, videatur supra n. 10,115, et conjungere Divinum cum proprio hominis, ita cum malo, est profanare, n. 6348, 9298; inde dicitur quod qui comederit relictum ad mane, sanctum Jehovae profanet, et quod anima illa (x)exscinderetur e populis suis, Lev. xix 7, 8; et quoque quod caro sacrificii, quae attigerit quamcumque rem immundam, igne (x)combureretur, Lev. vii 19; ex his nunc patet quod profanatio sancti significetur per comedere carnem et panem sacrificii die sequente.