Arcana Coelestia (Elliott) n. 10112

Previous Number Next Number See English 

10112. `Et alienus non comedet': quod significet nullam appropriationem boni apud illos qui non agnoscunt Dominum, constat ex significatione `alieni' et alienigenae, quod sit qui extra Ecclesiam, de qua n. 2049, 2115, 7996, et illi dicuntur esse extra Ecclesiam qui non agnoscunt Dominum; apud gentem Israeliticam qui non agnoverunt Jehovam pro suo Deo, ac se instrui passi sunt in ritualibus Ecclesiae; qui agnoverunt et se instrui passi sunt {1} vocabantur peregrini, quibus idem jus fuit cum indigenis, videatur n. 8007, 8013, 9196; et ex significatione `comedere' quod sit appropriatio boni, de qua n. 10,109; quod non sit appropriatio boni apud illos qui non agnoscunt Dominum, est quia agnoscere Deum suum est primum religionis, et apud Christianos agnoscere Dominum est primum Ecclesiae, nam absque agnitione non datur communicatio, consequenter nec {2} fides, ita nec amor; inde primarium doctrinae in Ecclesia Christiana est quod absque Domino nulla sit salus; quicquid enim homo dicit verum et credit, et quicquid dicit bonum et amat, non dici potest verum et bonum nisi sit a Divino, ita nisi sit a Domino, nam quod homo a semet non verum possit credere ac bonum facere, sed quod omne verum et omne bonum veniat desuper etiam notum est {3}; inde manifeste patet quod qui non agnoscunt Dominum intra Ecclesiam, non fidem habere possint, ita nec amorem in Deum, proinde non salvari. Hoc repraesentabatur apud gentem Israeliticam per quod agnoscerent Jehovam pro Deo suo, (c)ac quod cultus eorum acceptaretur (c)et diceretur sanctus, ac illi tunc sanctificati, qualescumque fuerunt quoad interiora; repraesentativa enim solum erant {4} externa, (c)ac apud illam gentem satis fuit esse in externis, (o)videantur citata n. 9320 fin.; qui itaque {5} eorum non agnoverunt Jehovam sed alium Deum, utcumque similiter sacrificabant ac similiter colebant, usque rejecti sunt ex Ecclesia, sicut qui balem et alios deos. Inde constare potest qualis sors illorum est in altera vita qui intra Ecclesiam nati sunt et usque negant corde Dominum, qualescumque sint in morali vita; per plurem experientiam etiam scire datum est quod illi non salvari possint, (m)quod etiam Dominus aperte docet apud Johannem, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, iii 36.(n) Quod autem gentes extra Ecclesiam attinet qui ex religioso suo in aliqua specie charitatis erga proximum (o)suum vixerunt, et in aliqua specie amoris in Deum Creatorem universi sub forma Humana, {6} in altera vita acceptantur a Domino et salvantur, nam illi cum instructi ab angelis, agnoscunt Dominum, et credunt in Ipsum, et amant Ipsum, videatur n. 2589-2604. @1 qui apud gentem Israeliticam agnoverant Jehovam, ac se instrui passi sunt in veris et bonis Ecclesiae, tametsi extra Ecclesiam nati fuerunt$ @2 non$ @3 i in Ecclesia$ @4 spectabant$ @5 autem$ @6 i illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church