Arcana Coelestia (Elliott) n. 10105

Previous Number Next Number See English 

10105. `Et coques carnem in loco sancto': quod significet praeparationem boni ad {1} usus vitae per vera doctrinae in illustratione ex Domino, constat ex significatione `coquere' quod sit praeparare ad usum vitae per vera doctrinae, ex significatione `carnis' quod sit bonum, de qua n. 7850, 9127, et ex significatione `in loco sancto' quod sit ex illustratione Divina, nam locus sanctus est ubi Divinum Domini praesens {2} est, ita applicate ad vera doctrinae, ubi illustratio Divina, nam ubi Divinum Domini (t)praesens est, ibi illustratio. quod `coquere carnem sacrificii' sit praeparare bonum ad usum vitae per vera doctrinae, est quia caro, per quam significatur bonum, sic praeparatur ad usum (x)corporis, inde in sensu spirituali, ad usum vitae; quod praeparatio fiat per vera doctrinae, patet, quoniam illa docent usum; per `aquas' etiam, in quibus fit coctio, significantur vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 5668, 8568, 9323. [2] Dicitur per vera doctrinae {3} in illustratione a Domino, quoniam vera ex Verbo in doctrinam concinnanda sunt, ut inserviant usui, quod fiet ab illis qui in illustratione sunt a Domino; ac illi in illustratione sunt cum legunt Verbum, qui in affectione veri sunt propter verum et propter bonum vitae, et non illi qui propter gloriam sui, famam, {4} aut lucrum, ut {5} finem. Quod doctrina ex Verbo omnino erit ut Verbum intelligatur, videatur n. 9025, 9409, 9410, 9424, 9430, et {6} qui doctrinam ex Verbo colligent erunt in illustratione a Domino, n. 9382, 9424. [3] Quod `coquere in aquis' sit redigere vera in doctrinam et sic praeparare ad usum vitae, apparet ad primum aspectum sicut non conforme et sicut distans, sed usque quod ita sit, constare potest ex locis in Verbo ubi `coquere aquis' dicitur, et quoque ubi `olla' in qua coctio, nominatur, ut in 2 Libro Regum, Elisaeus rediit ad Gilgalem cum fames in terra; cum filii prophetarum sederent coram illo, dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pulmentum filiis prophetarum; exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agrestem, et collegit de illa (x)colocynthidas agri; et concidit in ollam pulmenti: cum comederent de pulmento, clamabant, Mors in olla, vir Dei; quare dixit ut acciperent farinam, quam jecit in ollam, et dixit, Effunde populo ut comedant; tunc non fuit res mala in olla, iv (x)38-42;

hoc miraculum, sicut reliqua in Verbo, involvit sancta Ecclesiae, quae patefiunt per sensum internum; ex hoc scitur quod `Elisaeus' repraesentaverit Dominum quoad Verbum, pariter ac Elias, quod `filii prophetarum' sint qui docent vera ex Verbo, quod' `olla,' quae jussu Elisaei apponebatur, {7} sit doctrina inde, quod `vitis agrestis' et inde (x) colocynthides" {8} sint falsa; inde patet quid `mors in olla'; `farina quam jecit in ollam' est verum {9} ex bono, ex quo quia doctrina emendatur, factum est, quod non esset res mala in olla; inde quoque patet quod `coquere in olla' sit conferre in doctrinam, et sic praeparare ad usum; quod omnia miracula in Verbo involvant sancta Ecclesiae, videatur n. 7337, 8364, 9086, quod `Elisaeus' repraesentaverit Dominum quoad Verbum, n. 2762, quod `prophetae' sint docentes vera, ita abstracte a personis vera doctrinae, n. 2534, 7269, quod `vitis' sit verum Ecclesiae, (c)et `uvae' ejus bonum, n. 5113, 5117, 9277, inde `vitis agrestis' et "colocynthides" sunt falsa et mala; quod `farina' sit verum fidei genuinum ex bono, n. 9995, quod `pulmentum' quod coquerent, sit congeries doctrinalium, qualis erat Judaeorum, n. 3316; inde concludi potest quid sit `coquere' et quid sit `olla': apud Ezechielem, [4] Paraboliza contra domum rebellionis parabolam; Apponeollam, appone, etiamque infunde in eam aquas; colligendo frusta in eam, omne frustum bonum, femur et umerum, electione ossium imple, et coquantur ossa in medio ejus: sic dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, ollae cujus spuma in ea, et cujus spuma non exit ex ea! xxiv 3-6;

describitur hic Verbum quale est quoad doctrinam {10}, quod nempe ibi sint Divina Vera ex Divino Bono; et dein describitur doctrina ex Verbo, qualis erat apud gentem Judaicam quod plena immunditiis et falsis; `olla' est doctrina, `femur, umerus, et electio ossium' sunt Divina Vera ex Divino Bono in ordine successivo, urbs sanguinum est gens Judaica respective ad verum doctrinae apud se, ita abstracte a gente seu persona est {11} doctrina quae destruit bonum, spuma in ea' est externum favens spurcis amoribus, {12} quo non remoto conspurcatur verum; inde quoque patet quod `olla' sit doctrina, et `coquere' sit praeparare ad usum: apud eundem, [5] Spiritus dixit ad me, Fili hominis, hi viri cogitant iniquitatem, et consulunt consilium malitiae in urbe, dicentes, Non prope aedificare domos, ipsa olla et nos caro, xi 2, 3, 7;

hic quoque `olla' pro doctrina falsi ex malo, ita enim dicitur urbs ubi cogitatur iniquitas et consulitur consilium malitiae; quod etiam `urbs' sit doctrina, videatur' n. 402, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, hic doctrina talis: apud Jeremiam, [6] Jehovah dixit, quid tu vides? dixi, Ollam exsufflatam ego video, cujus facies versus septentrionem; dixit Jehovah, A septentrione aperietur malum super omnes habitatores terrae, i 13, 14; `olla exsufflata' etiam hic pro doctrina falsi ex malo; `septentrio' est status obscurus quoad verum fidei, et quoque caligo ex falsis, n. 3708; inde patet quid haec visio prophetica {13} involvit: apud Sachariam, [7] In die illo erit omnis olla in Hierosolyma [et] in Jehudah sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, xiv 21 ;

hic `olla' significat doctrinam charitatis et fidei, ita doctrinam veri ex bono; `Hierosolyma' est Ecclesia Domini, `sacrificantes' sunt qui in cultu Divino {14}; inde patet quod `coquere in ollis' sit praeparare ad usum vitae spiritualis: apud Moschen, Omne vas testae in quo coquitur caro sacrificii reatus et peccati, frangetur; sed si in vase aeris coctum fuerit, abradetur, et immergetur in aquis, Lev. vi 21 [A.V. 28];

`vas testae in quo coctio' est falsum quod non cohaeret cum bono, `vas aeris' est doctrinale in quo bonum, `coctio carnis sacrificii reatus et peccati in illis' est praeparatio ad purificationem a malis et inde falsis; inde patet quid repraesentatum est per quod vas testae frangeretur, et quod vas aeris abraderetur et immergeretur aquis. @1 usum altered to usus$ @2 After doctrinae$ @3 ex$ @4 et$ @5 fides IT$ @6 i quod$ @7 significat doctrinam$ @8 significant$ @9 i fidei$ @10 i in se$ @11 verum doctrinae; inde urbs sanguinum est quod destruens bonum$ @12 quod non remotum, et quo sic verum conspurcatur$ @13 significat$ @14 i secundum illam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church