Arcana Coelestia (Elliott) n. 1010

Previous Number Next Number See English 

1010. 'Effundere sanguinem hominis in homine': quod significet exstinguere charitatem, et 'in homine' sit apud hominem, constat es significatione 'sanguinis,' de qua prius, quod sit sanctum charitatis, et ex eo quod dicatur 'sanguis hominis in homine,' hoc est, interna ejus vita, quae non est in eo sed apud eum; nam vita Domini est charitas, quae non est in homine, quia homo est spurcus et profanus, sed apud hominem. Quod 'effundere sanguinem' sit violentiam charitati inferre, constat a locis Verbi, et illis quae prius n. 374 et 376 allata sunt, ubi ostensum quod violentia illata charitati dicatur 'sanguis.' [2] Effundere sanguinem in sensu litterae est occidere, sed in sensu interno est odium habere contra proximum, ut Dominus docet apud Matthaeum, Audivistis quod veteribus dictum sit, non occides, quisquis occiderit, obnoxius erit judicio: Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio, v 21, 22;

'irasci' hic significat recedere a charitate, de quo videatur prius n. 357, proinde est odium; qui in odio est, non solum nullam charitatem habet, sed etiam violentiam infert charitati, hoc est, 'effundit sanguinem'; in odio est ipsa occisio hominis, quod ex eo manifeste constat quod qui in odio est, nihil plus optet quam ut alter occidatur; et nisi vincula externa impedirent, occideret; quare occisio fratris et effusio sanguinis ejus est odium; et cum odium, est tale in unaquavis idea ejus contra eum. Similiter se res habet cum profanatione; qui profanat Verbum, ut dictum, is veritatem non solum odio habet, sed etiam exstinguit seu necat; quod manifeste constat ab iis qui profanarunt, in altera vita; utcumque externa forma apparuerunt honesti, sapientes, devoti, cum vixerunt in corpore, in altera vita internecino odio habent Dominum et omnia bona amoris et vera fidei, ex causa quia contraria sunt eorum intestinis odiis, rapinis et adulteriis, quae obvelarunt specie sancti, et in sui favorem adulteraverunt. [3] Quod profanatio sit 'sanguis,' praeter ab illis locis quae prius n. 374 adducta sunt, etiam ab hoc apud Mosen constat, Quisquis e domo Israelis, qui mactaverit bovem, aut agnum, aut capram, in castris, aut qui mactaverit extra castra, et ad ostium tentorii conventus non adduxerit illud ad offerendum munus Jehovae coram habitaculo Jehovae, sanguis reputabitur viro isti; sanguinem effudit, et exscindetur vir iste e medio populi sui, Lev. xvii 3, 4;

'sacrificare {1} alibi quam super altari quod juxta tentorium' repraesentabat profanationem; nam 'sacrificare' erat sanctum, at 'in castris' et 'extra castra' profanum. @1 sanctificare I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church