Arcana Coelestia (Elliott) n. 10075

Previous Number Next Number See English 

10075. `Et armum dextrum': quod significet bonum intimum, constat ex significatione `armi (o)dextri' quod sit bonum intimum; quod `armus dexter' sit bonum intimum, est quia armi animalium idem significant cum lumbis et femoribus apud hominem, ac lumbi et femora apud hominem significant amorem conjugialem, ac inde bonum amoris caelestis, quod bonum est bonum intimi caeli, videatur n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062, 9961, ac lumbus dexter et femur dextrum bonum intimum ibi; nam quae a dextris hominis sunt, ex correspondentia significant bonum ex quo verum, et quae a sinistris ejus verum per quod bonum; et inde quae in medio sunt significant conjunctionem utriusque, seu boni et veri. Inde (o)quoque constare potest quod armi sint partes posteriores animalis, ubi genitalia eorum, non autem partes anteriores, nam hae vocantur pectus. Quia `armus dexter' significat bonum intimum seu bonum caeleste, ideo cum sublatus est e sacrificio, et datur {1} Aharoni, vocatur unctio ejus et filiorum ejus, apud Moschen, Armum dextrum dabitis sublationem sacerdoti de sacrificiis eucharisticis vestris; pectus motitationis, et armum sublationis accepi a cum filiis Israelis de sacrificiis eucharisticis eorum; dedi ea Aharoni sacerdoti, et filiis ejus in statutum saeculi; haec unctio Aharoni et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae, Lev. vii 32, 34, 35;

pectus et armus {2} dicuntur unctio ob repraesentationem boni spiritualis (c)et boni caelestis, nam pectus (o)ex correspondentia significat bonum spirituale, quod est bonum medii seu secundi caeli, et armus dexter bonum caeleste, quod est bonum intimi seu tertii caeli, ac unctio est repraesentatio Domini quoad Divinum Bonum, n. 9954, 10,019; etiam pectus et armus dexter dabantur Aharoni ex sacrificiis primogenitorum bovis, ovis, et caprae, Num. xviii 18. Quod `armus dexter' significet bonum intimum, patet etiam ex eo quod ultimo nominetur; primum enim (o)nominatur cauda, et {3} intestina, postea reticulum jecoris (c)et renes, et demum armus dexter; quae primo loco nominantur sunt maxime externa, quae secundo sunt interiora, et quod ultimo est intimum. @1 datus$ @2 i dexter$ @3 dein$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church