Arcana Coelestia (Elliott) n. 10073

Previous Number Next Number See English 

10073. `Et reticulum jecoris': quod significet bonum interius naturalis hominis purificatum, constat ex significatione `reticuli jecoris' quod sit bonum interius externi seu naturalis hominis, de qua n. 10,031; quod sit bonum purificatum, est quia jecur est organum purificatorium, n. 10,031; et quia per `renes' significatur verum purificatum, n. 10,032, inde etiam dicitur quod reticulum illud juxta renes removebitur, Lev. iii 4, 10, 15 {1}. @1 inde est, quod dicatur quod reticulum illud juxta renes removebitur, Lev.iii 4, 10, 15, per renes enim significatur verum purificatum, n. 10,032$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church