Arcana Coelestia (Elliott) n. 10069

Previous Number Next Number See English 

10069. `Et sanctus ille et vestes ejus, et filii ejus et vestes filiorum ejus' quod significet ita Divina omnia in caelis, constat ex significatione `sancti' quod sit quod procedit ex Domino, quoniam Ille (o)est solus Sanctus, {1} de qua n. 9229, 9479, 9680, 9818, 9820, 9956, (x)9988, ita Divinum; et quia per Aharonem et per vestes ejus, ac per filios ejus et per horum vestes, repraesentabantur sancta seu Divina in caelis, de quibus supra n. 10,067, 10,068; ideo per illa significantur Divina omnia in caelis. Quod Aharon, filii ejus, ac vestes (c)eorum sancta dicta fuerint, ex eo quod repraesentaverint sancta Divina, (o)constat, quisque (o)enim qui rite expendit scire potest quod non sanguis arietis, nec {2} oleum unctionis, aliquem possit sanctificare, nam sanguis et oleum sunt res mortuae, et sic non afficere possunt interiora hominis; ipsa interiora hominis solum afficiuntur ex veris fidei et ex bono amoris a Domino in Dominum, ita ex Divinis, et haec sunt quae sanctificant, quia haec solum sancta sunt. @1 i et a quo omne sanctum,$ @2 d nec i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church