10053. `Holocaustum hoc Jehovae': quod significet glorificationem Humani Domini, constat ex repraesentatione `holocausti' quod sit glorificatio Humani Domini; erant apud gentem Judaicam sacrificia et holocausta; sacrificia significabant purificationem a malis et falsis (c)ac implantationem veri, holocausta autem significabant conjunctionem veri cum bono, ita plenariam regenerationem; in supremo autem sensu, in quo agitur de Domino, sacrificia significabant ejectionem malorum et falsorum ab Humano Suo quod a matre, ac (x)implantationem Divini Veri ex Divino Bono quod in Ipso, et holocausta significabant unitionem Divini Veri cum Divino Bono, quae unitio est quae intelligitur per glorificationem, nam Dominus cum in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum, ac successive etiam per unitionem cum Divino Bono quod (o)in Ipso, et erat Esse vitae Ipsius, fecit Humanum Suum Divinum Bonum, ita unum cum Jehovah; (m)Esse vitae Ipsius fuit quod apud hominem vocatur anima ex patre, ac id fuit ipsum Divinum Bonum seu Divinus Amor;(n) sed de his videantur quae in locis citatis n. 9194, 9315 fin., 9528 fin., ostensa sunt; et quod Dominus expulerit omne humanum quod a matre, usque tandem ut non filius ejus esset, n. 9315 fin., (m)et quod Filius hominis, quem Se vocavit Dominus, non sit filius Mariae, sed Divinum Verum, n. 9807.(n) [2] Quod glorificatio, ubi de Domino, sit unitio Humani Ipsius cum ipso Divino quod in Ipso, ita cum Jehovah Patre Ipsius, per quam unitionem Ipse Humanum Suum etiam Divinum Bonum fecit, constat ex locis in Verbo ubi `gloria' et `glorificatio,' {1} cum de Jehovah seu Domino dicuntur, nominantur, ut apud Esaiam, Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, quia os Domini locutum (o)est, x 15:
apud eundem, Jehovah vocavi Te in justitia ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6-8:
et apud eundem, Super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur; ambulabunt gentes ad lucem Tuam, lx 2, 3;
in illis locis agitur de Domino, et per `gloriam Jehovae' intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, nam Divinum Verum procedens (c)ex Domino est gloria Jehovae, n. 9429; quod aliunde non Divinum Verum, docet {2} Dominus apud Johannem, Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37;
et quia est Dominus, est Ipse Jehovah, nam `dicit', Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo. [3] Inde quoque est quod Dominus dicatur `Rex gloriae' apud Davidem, Attollite, portae, capita vestra, et extollimini, ostia mundi, et ingredietur {4} Rex gloriae, quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis {5} et heros, Jehovah heros belli, Ps. xxiv 7-10;
dicitur hic Dominus `Rex gloriae' ex Divino Vero, ex quo pugnavit, vicit, et subjugavit inferna; quod hoc factum sit ex Humano Ipsius cum in mundo fuit, videatur n. 9715, 9809, 10,019; inde est quod dicatur `Jehovah fortis et heros belli,' et quoque `heros' apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; nomen Ipsius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, ix 5 [A. V. 6]. [4] Quod gloria Jehovae sit Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius, quod est Jehovah seu Pater, docet Ipse Dominus apud Johannem, Verbum caro factum est, et vidimus gloriam Ipsius, ut gloriam unigeniti a Patre, i 14;
quod Dominus ibi intelligatur per `Verbum quod caro factum,' patet; `Verbum' est Divinum Verum, (o)et quoque gloria: apud Matthaeum, Venturus Filius hominis in gloria patris Sui, xvi 27:
et apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam Suam? xxiv 26;
`ingredi in gloriam Suam' est {6} uniri Divino Bono quod in Ipso, ita Jehovae (d)seu' Patri Suo; nam Jehovah Pater est Divinum Esse, et Divinum Esse est Divinus Amor, ita quoque Divinum Bonum; Huic uniri quoad Humanum est `ingredi in gloriam Suam'; inde patet quid sit `glorificari' in his locis: apud Johannem, Nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum, glorificatus est, vii 39;
apud eundem, Haec non sciverunt discipuli Jesu, sed cum glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt. Jesus dixit, Venit hora ut glorificetur Filius hominis. Et dixit, Pater, glorifica nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo, xii 16, 23, 27, 28:
et apud eundem, Postquam exivit Judas, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, (x) et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, xiii 31, 32;
inde patet quod unitio Domini quoad Humanum cum ipso Divino quod in Ipso, ac Jehovah Pater vocatur, sit glorificatio, nam dicitur quod Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; etiam patet quod unitio illa plenarie facta sit per passionem crucis, quae fuit ultimum tentationum; quod Dominus per pugnas cum infernis, quae sunt tentationes, glorificaverit Humanum Suum, videantur citata n. 9528, {7} 9937. [6] Quod cum Dominus glorificatus est, Divinum Verum procedat ab Ipso, docet Ipse apud Johannem, Nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus (o)est, vii 39:
et apud eundem, Paracletus Spiritus veritatis, quem mittam vobis, non loquetur a Seipso; Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque Pater habet, Mea sunt, xvi 13-15, 28;
`Spiritus veritatis' est Divinum Verum procedens a Domino, n. 9818; unitio Humani cum Divino in Ipso (m)etiam hic describitur per quod omnia quae Pater habet Ipsius sint; ac alibi quod Pater et Ipse unum sint, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, Joh. x 30, (x)xiv 10, 11, (o)videatur n. 3704; ita quod glorificatio seu unitio fuerit reciproca, quod etiam (t)Dominus docet apud Johannem, Pater, glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, xvii 1;
`Pater' est ipsum Divinum quod in Ipso, et `Filius' est Divinum Humanum;(n) quod `Pater' sit Divinum Bonum quod in Domino, videatur n. 3704, 7499, quod Jehovah in Verbo sit Dominus, n. 2921, 6303, 8865, et quod Dominus sit ipsum Divinum seu Jehovah sub forma Humana, citata n. 9315 {8}. @1 glorificatio et gloria$ @2 i Ipse$ @3 dicitur$ @4 quis hic$ @5 i est$ @6 quod ingredi in gloriam suam sit$ @7 i et$ @8 Quod Dominus sit Ipsum Divinum seu Jehovah sub forma Humana, videantur citata n. 9315; quod Jehovah in Verbo sit Dominus, n. 2921, 6303, 8865; et quod Pater sit Divinum (m)Bonum quod in Ipso, n. 3704, 7499 (n)$