Arcana Coelestia (Elliott) n. 10040

Previous Number Next Number See English 

10040. Quia caro juvenci cum pelle et fimo (o)ejus extra castra comburebatur igne, constare potest quod per `carnem' non bonum amoris sed malum amoris significaretur, secundum illa quae de `carne' ejus supra n. (x)10,035 dicta sunt, et de `castris' nunc supra n. (x)10,038. Quod autem concessum fuerit comedere carnem sacrificii, ut constare potest (c)ex locis quae sequuntur, erat causa quia gens illa dum in cultu, fuit in externo absque interno, videantur citata n. 9320 fin. et n. 9380; et externum absque interno prorsus non sanctum est, quia tunc gestus modo agit, et os loquitur, at cor et anima abest; sed usque externum absque interno sanctum dicebatur, quia repraesentabat sancta interna; sancta interna sunt omnia quae amoris et fidei a Domino in Dominum; quia gens illa talis erat, non licebat ei comedere sanguinem et adipem, quoniam per `sanguinem' significabatur Divinum Verum quod fidei, et per `adipem' Divinum Bonum quod amoris, utrumque a Domino, videatur supra n. 10,033; sed licebat illis comedere carnem sacrificii, quia per illam significabatur proprium hominis, {1} n. 10,035, et proprium illius gentis erat colere externa ut sancta, et prorsus nihil facere interna, qui cultus, praeter repraesentativum, quod erat sanctum, erat idololatricus, videatur n. 4281, 4311; etiam caro repraesentative non aliud est, quando sanguis ejus repraesentabat Divinum Verum, et `adeps' Divinum Bonum, n. 10,033, nam tunc repraesentabat caro quoddam absque vita (o)et anima quod vocatur mortuum, {2} quale est externum absque interno (m)secundum haec apud Mosen, Non comedes sanguinem, quia sanguis est anima; et non comedes animam cum carne, Deut. xii 23.(n) [2] Paene similis (t)cultus est {3} apud gentem (t)religionis Catholicae, prout vocatur, nempe externus absque interno, non enim vulgo datur scire interna Verbi, quia negatur (o)ei legere Verbum; ideo quoque ex Providentia Divina Domini factum est quod in Sancta Cena daretur panis qui est caro, et non vinum quod est sanguis; et tamen sanguis est qui {4} vivificat carnem, sicut vinum panem; nam sicut panis absque vino non dat nutricionem corpori, ita nec bonum amoris quod significatur per panem et per carnem, absque vero fidei quod significatur per vinum et per sanguinem, dat nutricionem animae; ex Divina etiam Providentia Domini ibi factum est quod sacerdos ebiberet vinum, quia per id significatur nutricio animae per Divinum Verum absque bono amoris, quod est sanctum externum absque sancto interno; quod hoc ex Divina (t)Domini Providentia factum sit, non sciunt, ex causa quia idololatrice adorant externa, et sic non capiunt interna; quapropter si aliter, non secus ac Judaei, profanavissent sancta; (o)per ebibere vinum solum, etiam significatur scire Divinum Verum solum, et non vulgus, nisi quantum et quale volunt; sicut etiam ibi fit. Quod in Sancta Cena caro et panis sint Divinum Bonum Divini Amoris Domini erga genus humanum, et reciprocum hominis in Dominum, et quod sanguis et vinum sint {5} Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, ita verum fidei a Domino {6} in Dominum, videatur n. 3464, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 6135, (x)6377, 6789, 7850, 9127. Quod {7} carnem sacrificiorum attinet, quando illa educeretur extra castra, et combureretur igne, videatur Lev. iv 11, 12, 21; et quando et a quibus comederetur, Lev. vi 19-fin. [A. V. 26-30], vii 6, 15-19, xix 5, 6; Deut. xii 7, 17, 18, 27, xxvii 6, 7. @1 i videatur supra$ @2 i ita$ @3 i etiam$ @4 quod IT$ @5 d sint i sit$ @6 After Dominum$ @7 i ad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church