Arcana Coelestia (Elliott) n. 10036

Previous Number Next Number See English 

10036. `Et pellem ejus': quod significet falsum in ultimis, constat ex significatione `pellis' seu cutis, quod sit verum in ultimis, et in opposito sensu falsum ibi; quod cutis seu pellis id significat, est ex correspondentia; illi enim qui cutem referunt in Maximo Homine seu in {1} caelo, sunt qui in veris fidei sunt, et non ita in correspondente bono, qui sunt in limine ad caelum, {2} videatur n. 5552-5559; inde per `cutem' seu pellem in sensu abstracto significatur verum in ultimis {3}, n. 3540, 8980; quod hic per illam significetur falsum in ultimis, est quia per `carnem' significatur malum amoris, de qua mox supra n. (x)10,035; cum `caro' significat malum amoris, `pellis' ejus significat falsum fidei inde. @1 hoc est$ @2 ultimis$ @3 i ac ultima$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church