Arcana Coelestia (Elliott) n. 10025

Previous Number Next Number See English 

10025. `Ad ostium tentorii conventus': quod significet ut sit conjunctio illorum, constat ex significatione `ostii tentorii conventus' quod sit conjunctio veri et boni, quae conjugium caeleste vocatur, de qua supra n. 10,001. (m)Quia per `ostium tentorii (o)conventus' id significatur, ideo statutum erat quod, si alibi, imputaretur sanguis, et exscinderetur anima illa ex populis, Lev. xvii 3, 4, 8, 9; causa erat quia tunc non repraesentabatur conjunctio boni et veri, ita non conjugium caeleste, sed conjunctio mali et falsi, quae est conjugium infernale {1}.(n) @1 quod si extra castra, imputaretur ei sanguis, et exscinderetur anima illa a populis, Levit. xvii 3, 4, 8, 9, nam tunc significabatur conjunctio mali et falsi, quae est conjugium infernale, extra castra enim est infernum, n. [no number is given; n. 10,038 is probably intended]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church