Arcana Coelestia (Elliott) n. 10022

Previous Number Next Number See English 

10022. `Ante tentorium conventus': quod significet ad purificationem, receptionem veri e caelo, et conjunctionem ejus cum bono, constat ex repraesentatione `tentorii conventus' quod sit caelum ubi Dominus, de qua n. 9457, 9481, 9485; quod purificatio, implantatio veri, et conjunctio ejus cum bono, hic quoque significetur, est quia juvencus adducebatur illuc ut sacrificaretur, et per sacrificia significatur tam purificatio quam implantatio veri (c)et boni, et conjunctio illorum; quod per sacrificia repraesentatae fuerint purificationes a malis et falsis, ac expiationes, videatur n. 9990, 9991, et quod per locum ante tentorium, qui vocatur ostium ejus, repraesentaretur {1} conjunctio veri et boni, quae conjugium caeleste vocatur, n. 10,001; inde nunc est quod per `appropinquare facies juvencum ante tentorium conventus' significetur applicatio externi seu naturalis hominis qualis in sua infantia, ad purificationem (o)ejus a malis et falsis, et sic ad receptionem veri e caelo, et conjunctionem ejus cum bono. [2] Quia de sacrificiis et holocaustis in nunc sequentibus in hoc capite agitur, dicetur quid per illa in genere repraesentatum est: per holocausta et {2} sacrificia in genere repraesentata (o)est purificatio a malis et falsis, et quia purificatio repraesentata est {3}, etiam repraesentata est implantatio boni et veri a Domino, et quoque conjunctio eorum; nam quando homo purificatus est a malis et falsis, quod fit per remotionem eorum, tunc influit bonum et verum a Domino, et quantum bonum et verum (o)in eo statu influunt, tantum implantantur, et tantum conjungantur; Dominus enim jugiter adest cum bono et vero apud unumquemvis hominem, sed non recipitur nisi quantum mala et falsa removentur, ita quantum homo ab illis purificatur; conjunctio veri et boni {4} est regeneratio; inde constare potest quid per holocausta et per sacrificia in genere repraesentatum fuit {5}; quid autem in specie, constat ex diversae speciei animalibus quae sacrificabantur. [3] Quia illa tria, nempe purificatio a malis et falsis, implantatio veri et boni, ac conjunctio eorum, repraesentata sunt per sacrificia et holocausta, ideo per illa etiam significatur omnis cultus ex vero fidei et {6} bono amoris, n. 6905, 8680, 8936, nam omnis cultus pro fine habet ut homo a malis et falsis purificetur, consequenter ut ei bona et vera a Domino implantentur, et sic regeneretur, quod fit per conjunctionem eorum; conjunctio eorum est caelum seu regnum Domini {7} apud hominem. @1 repraesentatur AIT$ @2 i per$ @3 per illa repraesentata est purificatio$ @4 eorum$ @5 fuerit$ @6 ex$ @7 Dei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church