Arcana Coelestia (Elliott) n. 10011

Previous Number Next Number See English 

10011. `Et fundes super caput ejus, et unges eum': quod significet repraesentativum Divini Boni in Domino quoad totum Humanum, constat ex significatione `fundere oleum super Aharonis caput' quod sit Divinum Bonum super totum Humanum Domini, nam per `oleum' significatur Divinum Bonum, n. 4582, 9474, per `Aharonem' Dominus quoad Divinum Bonum, n. 9806, et per `caput' totum Humanum; et ex significatione `ungere' quod sit repraesentativum ejus rei, de qua n. 9474, 9954. Quod `caput' sit totum Humanum seu totus homo, est quia a capite descendit omne hominis, est enim corpus derivatio inde, quapropter etiam, quod homo cogitat et vult, quod fit in capite, id in effectu sistitur in corpore; se habet caput sicut supremum seu intimum in caelis, id descendit et influit in caelos qui infra sunt, ac producit et derivat eos, quapropter etiam caelo intimo correspondet caput apud hominem, caelo medio corpus usque ad lumbos, et caelo ultimo pedes; in summa, quod intimum est, hoc in derivatis {1} est unicum, quod essentialiter vivit; inde patet quod Divinum, quia est omnium intimum, seu (o)quod idem, omnium supremum, unicum sit ex quo omnium vita, quapropter quantum homo a Divino recipit, tantum vivit. [2] Praeterea oleum quo ungebatur sacerdos defluebat a vertice capitis usque in corpus, ut constare potest apud Davidem, Sicut oleum bonum super capite descendens in barbam Aharonis, quod descendit super os vestium illius, Ps. cxxxiii 2:

apud Matthaeum, Mulier alabastrum balsami effudit super caput Jesu cum accumberet; Jesus dixit, Effudit haec balsamum super corpus meum ad sepulcrum, xxvi 7, 12:

et apud Marcum, Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi potabilis {2} multum pretiosae, et diffringens alabastrum effudit super caput Jesu; et dixit Jesus, Praevenit haec ungere corpus Meum ad sepulturam, xiv 3, 8;

inde quoque patet quod `ungere caput' sit ungere totum corpus. [3] Quod per `caput' intelligatur totus homo, etiam constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Redempti Jehovae revertentur, et venient ad Zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super caput eorum, xxxv 10:

apud Moschen, Pretiosa proventuum solis, primitiae montium orientis, et pretiosa terrae veniant capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Deut. xxxiii 14-16:

apud Jeremiam, Procella Jehovae super caput impiorum irruet, xxx 23:

apud Ezechielem, Viam illorum in caput eorum dabo, xi 21, xvi 43, xxii 31; Joel. iv (x)4, 7 [A.V. iii 4, 7]; Obad. vers. 15:

apud Ezechielem {3}, Vae facientibus pepla super caput omnis staturae ad venandum animas! xiii 18:

apud Davidem, Deus contundet caput hostium, verticem capilli, Ps. lxviii 22 [A.V. 21] {4}. (m)Ex his nunc patet quod per `caput' significetur totus homo, (o)ac ita (o)quod per `fundere oleum super caput Aharonis' significetur Divinum Bonum in Domino super {5} totum Humanum; quod Dominus cum in mundo erat Se fecerit {6} Divinum Verum, et cum {7} abivit e mundo Se fecerit {8} Divinum Bonum, videantur citata n. 9315 fin., 9199 fin.(n) @1 derivativis$ @2 potatilis IT$ @3 Eundem AIT$ @4 i, praeter pluries alibi$ @5 quoad$ @6 fecerit Humanum suum$ @7 cum autem$ @8 fecerit id$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church