10009. `Et dabis coronamentum sanctitatis super cidarim': quod significet Divinum Humanum Domini, constat ex illis quae de bractea auri in qua insculpta fuit Sanctitas Jehovae, quae hic vocatur coronamentum sanctitatis, prius n. 9930, 9931, 9932, dicta sunt.