Invitation to the NC (Buss) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. Quod impossibile sit ut aliqua Ecclesia sit, et aliqua religio quae cohaeret, nisi credatur unus Deus. Consequenter quando Divina Trinitas divisa in tres Personae creditur, quomodo potest terminus metaphysicus, Essentia, facere ex tribus unum?-dum proprietates cujusvis Personae diversae sunt, ita diversae ut dicantur incommunicabiles; et cum aequales Personae propriae per se subsistunt, et una non partem et qualitatem habet in altera, seu alterius personae. [1]At dum creditur quod unus Deus non modo sit Creator, sed etiam Redemptor et Operator, tunc habemus unum Deum; et tunc primum Ecclesia existit et subsistit, et religio vivit. Et haec unio trium non aliter dari potest quam sicut in quovis homine,-anima, corpus, et procedens. Haec tria faciunt unum hominem: quid non [2]Deum, qui est Ipse Homo a [3]primis ad ultima? In libro De Amore et Sapientia ostensa sunt haec de Deo Homine, quae videantur; et quod non sit aether, aer, aut ventus. Quod anima cujusvis hominis sit ipse homo inde sequitur. Quia nunc habemus unum Deum in Ecclesia, qui est Deus Homo et Homo Deus, vocatur illa Corona omnium Ecclesiarum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church