Interaction SB (Whitehead) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. IX. Quod Spirituale induat se naturali, sicut homo se veste. Notum est, quod in omni operatione sit activum et passivum, et quod ex solo activo nihil existat, nec aliquid ex solo passivo; simile est cum spirituali et naturali, spirituale quia est vis viva est activum, ac naturale quia est vis mortua est passivum; inde sequitur, quod quicquid in hoc Mundo solari a principio exstitit, et dein omni momento existit, sit ex spirituali per naturale, et hoc non modo in subjectis Regni animalis, sed etiam in subjectis Regni vegetabilis. Notum etiam est ejus simile, quod in omni quod efficitur sit principale et instrumentale, et quod haec duo, dum aliquid fit, appareant ut unum, tametsi distincte duo sunt; quare inter canones sapientiae etiam hoc est, quod causa principalis et causa instrumentalis faciant simul unam causam; ita quoque spirituale et naturale; quod haec duo in efficiendis appareant ut unum, est quia spirituale est intra naturale sicut fibra intra musculum, et sanguis intra arterias, aut sicut cogitatio intus in loquelis, et affectio in sonis, ac facit se sentiri per naturale ex his; sed adhuc, sicut per transennam, patet quod spirituale se induat naturali, sicut homo se veste. Corpus organicum, quo Anima se induerat, assimilatur hic vesti, quia hanc illud investit, et quoque Anima se illo exuit, et illud a se projicit sicut exuvias, cum per mortem a naturali Mundo emigrat in suum spiritualem; veterascit etiam corpus sicut vestis, non autem anima, quia haec est substantia spiritualis, quae nihil commune habet cum naturae mutationibus, quae progrediuntur ab exordiis ad fines, ac periodice terminantur. Illi qui non considerant Corpus ut vestimentum seu indumentum animae, quod in se est mortuum, et modo adaptatum recipiendis viribus vivis influentibus per Animam ex Deo, non possunt aliter quam ex fallaciis concludere, quod Anima per se vivat et Corpus per se, et quod inter utriusque vitam sit Harmonia Praestabilita; aut etiam quod vita animae influat in vitam corporis, aut vita corporis in vitam animae, et sic concipiunt Influxum aut Spiritualem aut Naturalem; cum tamen veritas ex omni quod creatum est contestata est, quod posterius non agat ex se sed ex priori a quo, ita nec hoc ex se sed ex adhuc priori, et quod sic non aliquid nisi a Primo, qui agit ex se, ita a Deo: praeterea Vita est unica, et haec non creabilis est, sed summopere influxibilis in formas organice adaptatas ad receptionem; tales formae sunt omnia et singula in Universo creato. Creditur a multis, quod Anima sit vita, et quod sic homo, quia vivit ex anima vivat ex sua vita, ita ex se, proinde non per Influxum vitae a Deo, sed hi non possunt aliter quam complicare quendam nodum gordium ex fallaciis, et omnia judicia mentis suae eidem intricare, unde mera insania in spiritualibus, aut struere labyrinthum, e quo mens nusquam per aliqua rationis fila potest remetiri viam et se educere; actualiter etiam se demittunt sicut in cavernas sub terra, ubi in aeternis tenebris degunt; nam fallaciae inde prodeunt innumerabiles, et singulae horrendae, ut quod Deus se transfuderit et transscripserit in homines, et quod inde unusquisque homo sit aliquod Numen, quod vivit ex se, et sic quod bonum faciat et sapiat ex se; similiter quod fidem et charitatem possideat in se et sic depromat illa a se, et non a Deo, praeter plura enormia, qualia sunt apud illos in inferno, qui, dum in Mundo erant, crediderunt naturam vivere, aut activitate sua producere vitam; hi dum spectant ad Caelum, vident lucem ejus ut meram caliginem. Quondam audivi vocem e Caelo dicentis, quod si foret scintilla vitae in homine ejus, et non Dei in illo, non foret Caelum, nec aliquid ibi, et inde quod non foret aliqua Ecclesia in terris, et inde non Vita aeterna. Consulantur plura de hac re in Memorabili inserto Operi de Amore Conjugiali, n: 132 ad 136.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church