Last Judgment (Whitehead) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. Quod judicium super Mahumedanos et Gentes, de quo in hoc articulo, attinet, factum est sicut sequitur. Mahumedani a suis locis, ubi congregati sunt, quae erant juxta meridiem in occidente, deducti sunt per viam circum Christianos, ab occidente, per septentrionem ad orientem usque ad confinium ubi meridies; ac in via separati sunt mali a bonis. Mali conjecti sunt in paludes et stagna; multi etiam dispersi in quoddam desertum quod ultra erat: boni autem ducebantur per orientem ad terram magni spatii prope meridiem, ac ibi datae illis habitationes. Illi, qui huc perducti fuerunt, erant qui in mundo agnoverunt Dominum pro Maximo Propheta, et pro Filio Dei, et crediderunt Ipsum missum a Patre ut informaret genus humanum, et simul vixerunt vitam moralem spiritualem secundum religiosum suum. Plerique ex illis, cum informati, recipiunt fidem in Dominum, et agnoscunt Ipsum esse unum cum Patre: datur etiam illis communicatio cum caelo Christiano per influxum a Domino, sed non commiscentur, quia religio separat. Omnes ex illa religione, ut primum inter suos in alteram vitam veniunt, quaerunt primo Mahumedem, sed ille non apparet, verum loco ejus bini alii, qui se vocant Mahumedes: hi sedem nacti sunt in media sub Christiano caelo, ad sinistrum ibi. Causa, quod illi bini loco Mahumedis sint, est quia omnes, ex quacunque religione sunt, post mortem primum perducuntur ad illos quos coluerunt in mundo, religio enim sua adhaeret unicuique; "sed cum percipiunt quod nihil opis ferre possint, recedunt ab illis; nullus enim aliter abduci a suo religioso potest, quam ut primum in illud immittatur. Ubinam ipse Mahumedes, et qualis ille, tum undenam sunt bini illi, qui loco Mahumedis, in libro, ubi explicabitur Apocalypsis, dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church