47. Quomodo hoc ultimum judicium factum est, non potest in hoc opusculo in specie describi, quia plura sunt; sed describentur in Explicatione super Apocalypsin. Judicium enim non solum peractum est super omnes qui ab Ecclesia Christiana fuerunt, sed etiam super omnes qui vocantur Mahumedani, et quoque super omnes gentes in hoc terrarum orbe: et factum est hoc ordine; primum super illos qui a Pontificia religione fuerunt; dein super Mahumedanos, postea super Gentes, et ultimo super Reformatos. De judicio super illos qui a Pontificia religione fuerunt, videbitur in sequente articulo de Babylonia destructa; de judicio super Reformatos in articulo de priori caelo quod transivit; de judicio autem super Mahumedanos et super Gentes aliqua in hoc articulo dicentur.