Last Judgment (Whitehead) n. 43

Previous Number Next Number See English 

43. Qui non sensum internum seu spiritualem novit, nusquam divinare potest quid in Apocalypsi intelligitur per "draconem," et per Michaelis et angelorum ejus "pugnam" cum illo; quid per "caudam" qua draco detraxit e caelo tertiam partem stellarum; quid per "mulierem" quae peperit filium masculum, qui raptus est ad Deum, et quam persecutus est draco; quid per "bestiam ascendentem a mari," et per "bestiam ascendentem a terra," quibus tot cornua; quid per "meretricem" cum qua scortati sunt reges terrae; quid per "resurrectionem" primam et secundam, perque "mille annos;" quid per "stagnum sulphuris et ignis," in quod draco, bestia, et pseudopropheta conjecti sunt; quid per "equum album;" tum quid per "prius' caelum et priorem terram," quae transiverunt: et quid per "novum caelum et novam terram," quae loco priorum; perque "mare" quod non amplius; tum quid per "civitatem Hierosolymam novam descendentem e caelo," perque ejus "mensuras," "murum," "portas," et "fundamentum ex lapidibus pretiosis;" quid per varios "numeros;" praeter reliqua, quae arcanissima sunt illis qui nihil de spirituali sensu Verbi norunt. Sed singula detecta videbuntur in promissa Explicatione super illum Librum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church