Last Judgment (Whitehead) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Quod per "novam terram" intelligatur nova ecclesia in terris, hactenus ignotum fuit, quoniam unusquisque per "terram" in Verbo intellexerat terram, cum tamen per illam intelligitur ecclesia; in sensu naturali "terra" est terra, sed in sensu spirituali est ecclesia: causa est, {1}quia illi qui in spirituali sensu sunt, hoc est, qui spirituales sunt prout sunt angeli, cum nominatur "terra" in Verbo, non intelligunt ipsam terram, sed gentem quae ibi, et ejus Divinum cultum; inde est quod per "terram" significetur ecclesia; quod ita sit videatur in Arcanis Caelestibus infra.{2} Unum alterumve locum ex Verbo velim adducere, ex quibus comprehendi aliquatenus potest, quod per "terram" significetur ecclesia. "Cataractae ab alto apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae; confringendo confracta est terra;... commovendo commota est terra; nutando nutat terra sicut ebrius; vacillat sicut tugurium; et gravis super illam praevaricatio ejus" (Esai. xxiv. 18-20);

"Rarum reddam hominem prae auro puro;... propterea commovebo caelum, et commovebitur terra e loco suo, in die excandescentiae irae" Jehovae (Esai. xiii. 12, 13);

"Coram Ipso commota est terra; contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum" (Joel ii. 10);

"Concussa et commota est terra, et fundamenta montium trepidarunt, et concussa sunt" (Psalm. xviii. 7, 8). (Et in perpluribus aliis locis.) @1 quia pro "qui"$ (EX ARCANI CAELESTIBUS.) @2 Quod per "terram" in Verbo significetur regnum Domini et ecclesia (n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643). Ex causa imprimis, quia per "terram" intelligitur terra Canaan, et ibi fuerat ecclesia ab antiquissimis temporibus; inde quoque est quod caelum dicatur caelestis Canaan (n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516, 9325, 9327). Et quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi, et ejus cultus (n. 1262). Quod inde "terra" significet Varia quae sunt ecclesiae (n. 620, 636, 1067(? 1066), 2571, 3368, 3379, 3404, 8732). "Populus terrae" quod sint qui ab ecclesia spirituali (n. 2928). "Terrae motus" quod sit mutatio status ecclesiae (n. 3355). Quod "novum caelum et nova terra" significet ecclesiam (n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373). Quod Antiquissima Ecclesia, quae fuit ante diluvium, et Antiqua Ecclesia quae fuit post diluvium, fuerint in terra Canaane (n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516, 9327). Quod tunc omnia loca ibi facta sint repraesentativa talium quae in regno Domini et ecclesia (n. 1505(? 1585), 3686, 4447, 5136). Quod ideo Abraham illuc ire jusSus sit, quoniam apud posteros ejus ex Jacobo ecclesia repraesentativa institueretur, ac Verbum conscriberetur, cujus sensus ultimus constaret ex repraesentativis et significativis quae ibi (n. 3686, 4447, 5136, 6516). Inde est quod per "terram" et per "terram Canaanem" significetur ecclesia (n. 3038, 3481, 3705, 4447, 4517, 5757, 10658(? 10559)).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church