78. Verbo, amor sui et amor mundi sunt prorsus oppositi amori in Dominum et amori erga proximum; quare amor sui et amor mundi sunt amores infernales, regnant etiam in inferno, et quoque faciunt infernum apud hominem; amor autem in Dominum et amor erga proximum sunt amores caelestes, regnant etiam in caelo, et quoque faciunt caelum apud hominem.