Heavenly Doctrine (Tafel) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. Quod in specie Doctrinam concernit, quae nunc sequitur, est quoque illa ex caelo, quia est ex sensu spirituali Verbi, et sensus spiritualis Verbi est idem cum doctrina quae est in caelo: in caelo enim aeque ac in terra est ecclesia; est enim ibi Verbum, est doctrina ex Verbo, sunt ibi templa, et in illis fiunt praedicationes, nam sunt ibi regimina ecclesiastica et civilia; verbo, non alia intercedit differentia inter illa quae in caelis sunt et inter illa quae in terris, quam quod omnia in caelis in statu perfectiori sint, quia omnes qui ibi spirituales sunt, et spiritualia immensum excedunt naturalia perfectione. (Quod in caelis talia sint, videatur in opere De Caelo et Inferno ubivis, in specie in articulo De Regiminibus in Caelo, n. 213-220; et in articulo De Cultu Divino ibi. n. 221-227.) Ex his constare potest quid intelligitur per quod "sancta civitas, Nova Hierosolyma, visa sit descendere a Deo e caelo." Sed accedam ad ipsam Doctrinam, quae pro nova ecclesia; quae, quia mihi revelata est e caelo, Doctrina Caelestis vocatur: nam hanc dare, hujus operis institutum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church