42. Qui modo communem ideam de interno et externo homine habent, credunt quod internus homo sit qui cogitat et qui vult, et externus qui loquitur et qui facit, quoniam cogitare et velle est internum, et inde loqui et facere est externum. Sed sciendum est quod cum homo intelligenter cogitat et sapienter vult, tunc cogitet et velit ab interno spirituali at cum homo non intelligenter cogitat et sapienter vult, cogitet et velit ab interno naturali: consequenter cum homo bene de Domino et de illis quae Domini sunt, et cum bene de proximo ac de illis quae proximi sunt, cogitat et illis bene vult, tunc cogitat et vult ab interno spirituali, quia tunc cogitat ex fide veri et ex amore boni, ita ex caelo: at cum homo male de illis cogitat et male illis vult, tunc cogitat et vult ab interno naturali, quia ex fide falsi et ex amore mali, ita ex inferno. Verbo quantum homo in amore in Dominum est, et in amore erga proximum est, tantum in interno spirituali est, et ex eo cogitat et vult, et quoque ex eo loquitur et facit at quantum homo in amore sui est, et in amore mundi, tantum in interno naturali est, et ex eo cogitat et vult, et quoque ex eo loquitur et facit.