322. Regium consistit in administrando secundum leges regni, et in judicando secundum illas ex justo. Rex qui spectat leges supra se, is sapit; qui autem spectat se supra leges, is non sapit. Rex qui spectat leges supra se, is regium ponit in lege, et lex donimatur super illum; scit enim quod lex sit justitia, et omnis justitia quae justitia est Divina: qui autem spectat se supra legis, is regium ponit in se, et credit se vel esse legem, vel legem quae justitia esse a se; inde quod Divinum est, sibi arrogat, sub quo tamen erit.