314. Praefecti super illa apud homines quae caeli sunt, seu super ecclesiastica, vocantur sacerdotes; ac munus eorum sacerdotium. Praefecti autem super illa apud homines quae mundi sunt, seu super civilia, vocantur magistratus; ac summus eorum, ubi talia imperia, rex.