Heavenly Doctrine (Tafel) n. 178

Previous Number Next Number See English 

178. Haec et plura sunt fidei, quae homo qui regenerandus est, scire debet; nam qui scit illa, cogitare potest illa, dein velle illa, et demum facere illa, et sic habere vitam novam. Ut, qui non scit quod Dominus sit Salvator generis humani, non potest fidem habere in Ipsum, amare Ipsum, et sic facere bonum propter Ipsum. Qui non scit quod omne bonum sit ab Ipso, non potest cogitare quod salus sua sit ab Ipso, minus potest velle quod ita sit, ita non potest vivere ab Ipso. Qui non scit quod infernum sit et quod caelum, nec quod vita aeterna, is ne quidem cogitare potest de vita caeli, nec applicare se ad recipiendum illam. Ita in reliquis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church