174. Homo a parentibus non nascitur in vitam spiritualem, sed in vitam naturalem. Vita spiritualis est amare Deum supra omnia, et amare proximum sicut seipsum, et hoc secundum praecepta fidei, quae Dominus in Verbo docuit: vita autem naturalis est amare se et mundum prae proximo, immo prae Ipso Deo.