Heavenly Doctrine (Tafel) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Sicut est cum bono et vero, ita ex opposito est cum malo et falso; quod, nempe, sicut omnia in universo quae sunt secundum Divinum ordinem se referunt ad bonum et verum, ita omnia quae sunt contra Divinum ordinem se referant ad malum et falsum. Tum quod sicut bonum amat conjungi vero, ac vicissim, ita malum amet conjungi falso, ac vicissim. Ut et, sicut omnis intelligentia et sapientia nascitur ex conjunctione boni et veri, ita omnis insania et stultitia ex conjunctione mali et falsi. Conjunctio mali et falsi vocatur conjugium infernale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church