151. Facere bonum quod est bonum, erit ex amore boni, ita propter bonum. Illi qui in eo amore sunt, non volunt audire de merito, nam amant facere, et in eo faustum percipiunt; et vice versa contristantur, si credatur quod fiat propter aliquod sui. Se habent illa paene sicut qui bonum faciunt amicis amicitiae causa, fratri fraternitatis causa, uxori et liberis uxoris et liberorum causa, patriae patriae causa, ita ex amicitia et amore; illi, qui bene cogitant, etiam dicunt et persuadent quod non benefaciant propter se sed propter illos.