135. Conscientia apud illos qui in charitate erga proximum sunt, est conscientia veri, quia formatur per fidem veri; apud illos autem qui in amore in Dominum sunt, est conscientia boni, quia formatur per amorem veri: horum conscientia est conscientia superior, et vocatur perceptio veri ex bono. Illi qui conscientiam veri habent, sunt e regno spirituali Domini; at illi qui conscientiam superiorem, quae vocatur perceptio, habent, sunt e regno caelesti Domini.