Heavenly Doctrine (Tafel) n. 125

Previous Number Next Number See English 

125. Sanctum externum est simile pio tali, {1}et praecipue consistit in eo, quod homo ponat omnem cultum Divinum in sancto cum est in templis; sed hoc apud hominem non sanctum est, nisi internum ejus sanctum sit, nam qualis homo quoad internum suum est, talis est quoad externum, hoc enim procedit ab illo sicut actio a suo spiritu; quare sanctum externum absque sancto interno est naturale et non spirituale. Inde est quod detur aeque apud malos ac apud bonos; et illi qui in eo omnem cultum ponunt, sunt utplurimum vacui, hoc est, absque cognitionibus boni et veri, et tamen bona et vera sunt ipsa sancta, quae scienda, credenda, et amanda, quia sunt a Divino, et sic Divinum in illis. Sanctum itaque internum est amare bonum et verum propter bonum et verum, ac justum et sincerum propter justum et sincerum; quantum homo haec ita amat, tantum est spiritualis, et quoque ejus cultus, nam tantum etiam vult scire illa et facere illa; at quantum homo illa non ita amat, tantum est naturalis, et quoque ejus cultus, et quoque tantum non vult scire illa et facere illa. Comparari potest cultus externus absque interno cum vita respirationis absque vita cordis, at cultus externus ex interno cum vita respirationis conjuncta vitae cordis. -1 "et praecipue consistit in eo, quod homo ponat omnem cultum Divinum in sancto cum est in templis":--haec verba, vitio typothetea, editioni principi desunt. Videatur Praefatiuncula Editoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church