11. (I.) DE BONO ET VERO. OMNIA in universo, quae sunt secundum Divinum ordinem, se referunt ad bonum et verum; nihil datur in caelo, et nihil in mundo, quod non ad duo illa se refert: causa est, quia utrumque, tam bonum quam verum, procedit a Divino, a quo omnia.