Athanasian Creed (Harley) n. 88

Previous Number Next Number See English 

88. Quod Dominus equitaverit super (7) asina et pullo asinae fuerit insigne regium, (8) demonstretur ex Verbo. Quod homo cogitare debeat de Domino cum de Deo, et ex Ipso, causa est quia homo aliter non potest cogitare cum angelis, ita cum illis esse; causa est quia angeli cogitant de Deo ut de Homine, quia caelum est in forma humana; et nisi ita, non possunt cogitare de Deo: ideo etiam Dominus adeundus est, et non Deus Pater rogandus propter Filium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church