Athanasian Creed (Harley) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. Quod fere omnes qui e mundo veniunt in alteram vitam (7) spectent Dominum ut merum hominem, et paucissimi (1) habeant ideam Divini Ipsius; hoc intelligitur apud Lucam [per] "Num fidem (2) inveniet super terra?" (xviii. 8.) Causa est quia dicunt tres Personas et unum Deum, et quia distinguunt Humanum Domini a Divino Ipsius; et tunc dicere et credere unum Deum est impossibile, --fere, credere quod Deus sit Deus; nam idea Divinitatis ab eo sic destruitur. Aliter cum dicitur quod Dominus solus sit unus Deus. (Vide Esai. xl. 9, 10; et explica quod Dominus sit Jehovah; tum quod ad judicium faciendum venerit.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church