Athanasian Creed (Harley) n. 63

Previous Number Next Number See English 

63. Quod tres Personas facere quia dicitur "Pater, Filius et Spiritus Sanctus," (4) sit falsificare Verbum. In Verbo sunt apparentiae (5) veri; quae si fiunt vera actualiter et realiter, fiunt falsa: aliter sunt vera in utroque sensu, nempe sensu litterae et sensu (6) spirituali, qui sensus fit a Domino per rationale (7) illustratum. (Similiter ut ostensum de solis progressione et statione, in Apocalypsi [Explicata], n. 719.) (Hic adducantur plura loca ubi Pater et Filius nominatur: --quod sint vera in utroque sensu, si ex doctrina spectentur; aliter sensus litterae (8) falsificatur.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church