Athanasian Creed (Harley) n. 57

Previous Number Next Number See English 

57. Quia ex fide Athanasiana faciunt unam essentiam trium, et illa tria sunt attributa unius essentiae, inde patet quod ipsa attributa faciant Deos, et dicent tres Personas, seu tres Deos, ex tribus attributis, vocantes Patrem Creatorem, Dominum Intercessorem et Redemptorem, et Spiritum Sanctum Regeneratorem et Illustratorem. Ita creationem, redemptionem, et illustrationem, quae sunt attributa unius essentiae Divinae seu unius Dei, faciunt tres Deos, quia tres Personas. Quia sunt attributa, ac ut concordentur illa, dicunt quod omnes sint sicut in Ejus proprio corpore (videantur verba ibi). Ita fecerunt etiam antiqui; dum (2) declinavit ecclesia, fecerunt Deos ex attributis; inde coluerunt Deum Schaddai, et quoque plures. Similiter Gentiles, unde illis tot dii; fecerunt ex unoquovis attributo Divino unum deum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church