44. Dicunt quod (8) intellectu non (9) liceat intrare item in illa quae de Trinitate, quia est ex quibusdam locis Verbi in sensu externo: sed dum haec fides regnat, et haec fides jubetur et confirmatur, tunc non locus est intellectui ut (10) illustretur. Talis fides claudit aditum pro luce, immo et pro intellectu Verbi in sensu spirituali; cum tamen si creditur Divinum solum in Domino, ex multis locis in Verbo intellectus illustrari potest, quae loca alioqui non videntur nec intelliguntur; ut quod [Ipse] unum sit cum Patre, et plura. Audivi quosdam spiritus ratiocinantes de tribus Personis, et usque uno Deo; et ratiocinati sunt ex verbis ibi, quod sint una substantia seu una essentia, et sic quod tres unum sint; seu, ut ibi dicitur, trinitas in unitate et unitas in trinitate; sic credentes quod usque unum Divinum sit: et per id se confirmaverunt ore quod trinum unum sint, et sic quod vix trinum unanimum. Sed tunc dictum illis quod haec dicere possint, et persuadere aliis qui nihil nisi ad voces attendunt quod ita sit: sed dictum est, "Cogita unum de tribus Personis, quarum unusquisque est Deus," --num tunc ex cogitatione possint dicere seu effari unum Deum; sed non potuerunt. Inde patuit quod illa solum voces essent, sed quod usque quisque non aliter cogitet quam tres Deos. Et dictum porro quod talia in fide Athanasiana sint, quia non aliter potuerunt conectere unum cum altero; scientes ex interiore [cogitatione] et quoque ex Verbo quod unus Deus sit, proinde quod unica Persona.