22. (5) Quis concipere potest quod ipsum Divinum, in corpore, possit simul esse in humano ex Matre, quod inde infirmum? Annon quisque videre potest quod Divinum, quod ipsa Vita, fecerit Humanum Sui instar, ita quoque Divinum? et quod (6) hoc successive fecerit, sicut per tentationes glorificavit illud? Si hoc non [ita] esset, annon (1) idea cogitationis [esset] sicut Divinum Domini esset quasi extra Humanum, et non intra illud et sic unum cum Humano? sicut etiam docet Symbolum Athanasii, quod non sint duo, sed una Persona, et quod unita sint sicut anima et corpus. Quomodo ergo datur cogitare separatim de anima alicujus hominis, et separatim de corpore, hoc est, separare illa in idea cogitationis? Annon hoc foret cogitare de humano corpore absque vita, sicut de funere?