Athanasian Creed (Harley) n. 156

Previous Number Next Number See English 

156. Canon qui particularius explicabitur: --Quod Dominus sit "Unctus Jehovae," "Messias," et "Christus," tum "Filius Dei," quoad Divinum Humanum, ex eo, --quod Divinum Bonum Divini Amoris, quod est Jehovah et Pater, fuerit in Ipso ex conceptione; ex quo Humanum Ipsius factum est Divinum Verum cum fuit in mundo, ita quale est caelum; at postea successive factum est Divinum Bonum Divini Amoris per unitionem cum Patre, quod fuit Esse vitae Ipsius, et Anima Ipsius, quod vocatur (2) Jehovah. Inde Dominus factus unum cum Jehovah, ac sic Pater quoad utrumque. Divinum Verum, quod facit caelum et vocatur Spiritus Sanctus, procedit tunc. Qui illud recipiunt a Domino sunt "filii Dei." Ex his etiam constare potest quod Dominus in tempore non modo conceptus sit a Jehovah, sed etiam natus ab Ipso, et quod Spiritus Sanctus procedat ab Ipso. (Vide loca allata [in Explicatione] super Apocalypsin, n. 684.) Quod Unctus, Messias, Christus, et Filius Dei sint synonyma; quo modo etiam Rex; et quod sint Dominus quoad Divinum Humanum (ibid.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church